TITULUS
XIX
DE
USURIS.
CAP.
I.
Usura est
lucrifacere fructus rei pignoratae; fallit in casu hic excepto.
Alexander III.
in concilio Turonensi.
Plures
clericorum, †et, quod moerentes dicimus, eorum quoque, qui praesens saeculum professione
vocis et habitu reliquerunt dum communes usuras, quasi manifestius damnatas,
exhorrent, commodata pecunia indigentibus, possessiones eorum in pignus
accipiunt, et provenientes fructus percipiunt ultra sortem. Idcirco Generalis concilii decrevit
auctoritas, ut nullus amodo constitutus
in clero vel hoc vel aliud genus usurae exercere praesumat. Et si quis [hactenus] alicuius
possessionem data pecunia sub hac specie vel conditione in pignus acceperit, si
sortem suam deductis expensis de fructibus iam perceperit, absolute
possessionem restituat debitori. Si autem aliquid minus habet, eo recepto,
possessio libere ad dominum revertatur. Quodsi post huiusmodi constitutum in
clero quisquam exstiterit, qui detestandis usurarum lucris insistat,
ecclesiastici officii periculum patiatur, nisi forte ecclesiae beneficium
fuerit, quod redimendum ei hoc modo de manu laici videatur.
|