CAP.
X.
Mutuans ea
mente, ut ultra sortem aliquid recipiat, tenetur in foro animae ad illud
restituendum, si ex hoc aliquid consecutus est. Idem in non dante parabolam
iuramenti, nisi aliquid inde recipiat. Et idem in vendente rem plus, quam
valeat, quia differt solutionem.
Urbanus III.
Consuluit nos
tua devotio, in quo sacerdotalis officii sollicitudinem commendamus, an ille in iudicio animarum quasi
usurarius debeat iudicari, qui non alias mutuo traditurus, eo proposito mutuam
pecuniam credit, ut, licet omni conventione cessante, plus tamen sorte
recipiat; et utrum eodem reatu criminis involvatur, qui, ut vulgo dicitur, non
aliter parabolam iuramenti concedit, donec, quamvis sine exactione, emolumentum
aliquod inde percipiat; et an negotiator poena consimili debeat condemnari, qui
merces suas longe maiori pretio distrahit, si ad solutionem faciendam
prolixioris temporis dilatio prorogetur, quam si ei in continenti pretium persolvatur.
Verum quia, quid in his casibus tenendum sit, ex evangelio Lucae manifeste
cognoscitur, in quo dicitur: “Date mutuum, nihil inde sperantes:” huiusmodi
homines pro intentione lucri, quam habent, quum omnis usura et superabundantia
prohibeatur in lege, iudicandi sunt male agere, et ad ea, quae taliter sunt
accepta, restituenda, in animarum iudicio efficaciter inducendi.
|