Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS XIX   DE USURIS.
      • CAP. XIII.   Non obstante iuramento de non repetendis usuris, per debitorem praestito, potest iudex ex officio suo usurarium ad restituendas usuras compellere.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XIII.

 

Non obstante iuramento de non repetendis usuris, per debitorem praestito, potest iudex ex officio suo usurarium ad restituendas usuras compellere.

 

Idem Mutinensi Episcopo.

 

Tuas dudum recepimus quaestiones, quod quidam usurarii tuae dioecesis eos, quibus dant pecuniam ad usuram, praestare faciunt iuramentum, quod usuras non repetant, et super his, quas solverint, nullam moveant quaestionem. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, ut usurarios ipsos monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas, ante usurarum solutionem ab earum exactione desistere, vel restituere ipsas, postquam fuerint persolutae, ne de dolo et fraude suo contingat eos commodum reportare, qui ad hoc praestari faciunt iuramentum, quod super usuris non valeant molestari.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License