CAP.
XIX.
Usurarius est,
qui a debitore recipit aliquid ultra sortem, etiamsi suscipiat in se periculum.
H. d. primo. Non est usurarius emptor rei minus iusto pretio, si tunc
verisimiliter dubitetur, an tempore solutionis plus vel minus sit res valitura.
H. d. secundo. Propter dubium excusatur is, qui ex eo, quod differt solutionem
pretii, vendit rem plus, quam valeat, si non erat eam alias venditurus. Hoc
dicit tertio.
Gregorius IX.
Fratri R.
Naviganti vel
eunti ad nundinas certam mutuans pecuniae quantitatem, pro eo, quod suscipit in
se periculum, recepturus aliquid ultra sortem, usurarius est censendus. Ille
quoque, qui dat X. solidos, ut alio tempore totidem sibi grani, vini vel olei
mensurae reddantur, quae licet tunc plus valeant, utrum plus vel minus solutionis
tempore fuerint valiturae, verisimiliter dubitatur, non debet ex hoc usurarius
reputari. Ratione huius dubii etiam excusatur, qui pannos, granum, vinum, oleum
vel alias merces vendit, ut amplius, quam tunc valeant, in certo termino
recipiat pro eisdem; si tamen ea tempore contractus non fuerat venditurus.
|