CAP.
IV.
Exsistens in
curia literas apostolicas non recipiat, nisi de manibus Papae, vel officialium
ab ipso deputatorum; personae tamen solennes per nuncios recipere poterunt, de
manibus tamen praedictorum. Contra faciens, si laicus est, excommunicationi
subiacet; si clericus, ab officio et beneficio deponitur. Hoc dicit usque ad §.
Adiicientes. – §. 1. Per excommunicationis poenam providet contra non
resignantes, nec destruentes literas falsas infra XX. dies; et absolutio Papae
reservatur, et contra factum non tenet. H. d. Abbas.
Innocentius
III.
Dura saepe
mandata †[et institutiones interdum
iniquas a sede apostolica emanare multi arguunt et mirantur, et in hoc ei
culpam imponunt, in quo sinceritas eius culpae prorsus ignara per innocentiam
excusatur. Nos etenim circa maiora negotia frequentius occupati, et curam
universorum ex officio nostro gerentes, per quod sumus omnibus debitores, quum
omnibus apud nos instantibus in continenti satisfacere non possimus, quidam eo,
quod a iustitiae semita aberrantes aut ultra, quam permittit honestas, suae
petitionis licentiam extendentes, exaudiri non possunt, in motum propriae
voluntatis irrumpunt, et ad sua ingenia falsitatis et artes perditionis cum
animi exquisita malitia recurrentes, per falsae astutiam speciei candorem
puritatis apostolicae denigrare ac depravare nituntur. Ex cuius falsitatis
ingenio quot et quanta mala proveniant, quum per eam et innocentes quandoque
damnentur, et rei ab obiectis criminibus absolvantur, nec non et apostolicae
sedis laedatur auctoritas, ipsa rei evidens malitia protestatur. Licet autem
huiusmodi falsitas aliquamdiu possit cum operibus tenebrarum abscondi, tamen,
quia per eam beatis Apostolis speciatim infertur iniuria, ille, a quo in
persona eorum Romana ecclesia auctoritatem super ecclesiis universis accepit,
unde et bulla nostra, per quam totius negotia Christianitatis aguntur, capitum
ipsorum charactere praesignatur, perniciem tanti sceleris non patitur in tantum
praeiudicium eorum diutius occultari.] Accidit enim nuper in Urbe, quod quidam,
falsitatis astutiam perniciosius exercentes, in suis fuere iniquitatibus
deprehensi, ita, quod bullas tam sub nomine nostro, quam bonae memoriae
Coelestini Papae praedecessoris nostri, quas falso confinxerant, et quam plures
literas bullis signatas invenerimus apud eos, [ipsosque captos adhuc in carcere
detinemus.] Nos autem, semper honori Romanae ecclesiae et utilitati
omnium paterna volentes sollicitudine providere, de communi fratrum nostrorum
consilio Statuimus, et sub excommunicationis poena et suspensionis
ordinis et beneficii districtius inhibemus, ne quis apud sedem apostolicam de
cetero literas nostras nisi
a nobis, vel de manibus illorum recipiat, qui de mandato nostro ad illud sunt
officium deputati. Si vero persona tantae auctoritatis exstiterit, ut ipsam
deceat per nuncium literas nostras recipere, nuncium ipsum ad cancellariam nostram vel ad nos
ipsos mittat idoneum, per quem literas apostolicas iuxta formam praescriptam
recipiat. Si quis autem in hac parte mandati nostri transgressor exstiterit, si
laicus fuerit, excommunicationi subiaceat; si clericus, officii et beneficii sui suspensione damnetur. †[Verum quia, sicut a falsariis ipsis
accepimus tam ad partes vestras, quam ad ceteras regiones per literas
transmissas ab eis suae iniquitatis falsitas multipliciter est diffusa,
fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus,
quatenus provinciale concilium evocetis, in quo solenniter et generaliter
statuatis, ut per singulas parochias publice proponatur, quod, si quis a sede
apostolica literas impetraverit, quarum tenor possit esse suspectus, et eis uti
voluerit, ut statutam poenam evadat, primo fiat collatio de falsa bulla cum
vera, et si eam invenerit falsitate notandam, episcopo dioecesano, abbati vel
archidiacono loci easdem literas non differat praesentare, qui veritate
comperta illum, qui tales literas reportavit, si laicus fuerit,
excommunicationi subiiciat; si clericus, eum ab officio beneficioque suspendat.]
§. 1. Ad haec Adiicientes
statuimus, ut generalem excommunicationis sententiam promulgetis, quam per
singulas parochias faciatis frequentius innovari, quod, si quis falsas literas
se habere cognoscit, infra viginti dies literas illas aut destruat, aut
resignet, si poenam excommunicationis voluerit evadere; quam, nisi forsan in
mortis articulo, sine speciali mandato nostro a quoquam nolumus relaxari. Nec,
etiamsi praesumpta fuerit contra hoc absolutio, quicquam habeat firmitatis, ne
forte post tempora nostra falsitas interim occultata cuiquam valeat praeiudicium
generare. [Ceterum etc. Dat.
Romae ap. S. Petr. XIV. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
|