CAP.
V.
Ponit novem
modos falsandi literas papales.
Idem
Archiepiscopo et Canonicis Mediolanensibus.
Licet ad
regimen †apostolicae sedis, quae dante Domino universarum ecclesiarum mater
est et magistra, insufficientes nos vita et scientia reputemus, quantum tamen
nobis Dominus in sua miseratione concesserit, ab his
proposuimus abstinere, per quae nobis possit merito derogari; quanquam ex
infirmitatis humanae defectu non sic formam perfectionis semper et in omnibus
imitari possimus, quin, aliquid aliquando in nostris subrepat operibus, quod
minus circumspectae providentiae valeat imputari; quod tamen non ex industria
vel scientia certa, sed interdum ex ignorantia vel nimia occupatione contingit. [Significastis siquidem nobis per
literas vestras, quod, quum quaedam vobis fuissent literae praesentatae, per
quas vobis districte praecipere videbamur, ut I. de Cimilian. clericum ecclesiae
vestrae in canonicum reciperetis et fratrem, nec aliquem alium in canonicum
vocaretis, donec ipse praebendae beneficium plenarie fuisset adeptus, earum
tenore diligenter inspecto vix eas credidistis de nostra conscientia
processisse, vel, si etiam processerunt, per nimiam fuisse importunitatem
obtentas.] Ceterum quum easdem literas, sicut viri providi et discreti
ad nostram remisissetis praesentiam, ut ex earum inspectione plenius
nosceremus, utrum ex nostra conscientia processissent, plus in eis invenimus,
quam vestra fuisset discretio suspicata. Nam licet in stilo dictaminis et forma
scripturae aliquantulum coeperimus dubitare, bullam tamen veram invenimus, quod
primum nos in vehementem admirationem induxit, quum literas ipsas sciremus de
nostra conscientia nullatenus emanasse. Bullam igitur hinc inde diligentius intuentes, in superiori parte, quae filo
adhaeret, eam aliquantulum tumentem reperimus. Et quum filum ex parte tumenti
sine violentia qualibet aliquantulum attrahi fecissemus, bulla in filo altero
remanente, filum ex parte illa fuit ab ipsa sine qualibet difficultate avulsum,
in cuius summitate adhuc etiam incisionis indicium apparebat. Per quod liquido
deprehendimus, bullam ipsam ex aliis literis extractam fuisse, ac illis per
vitium falsitatis insertam, sicut ex literis ipsis plenius agnoscetis, quas ad
maiorem certitudinem vobis duximus remittendas. [Quum igitur tantus excessus relinqui non debeat aliquatenus impunitus,
discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus,
quatenus dictum I., nisi infra XX. dies post harum susceptionem a vobis
commonitus ad praesentiam nostram cum testimonio literarum vestrarum
satisfacturus accesserit, extunc ab omni ecclesiastico beneficio et clericali
officio, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo,
suspendatis, vel, si beneficio caret, anathematis eum sententia innodetis, quum
ab hac culpa non de facili sit credendus immunis, quum nec per fratres, nec per
consanguineos nostras nos, licet saepius rogatos, potuisset inducere, ut super
hoc nostras vobis literas mitteremus. Ex quo fraudem auctoris, etsi principalis
falsarius ipse non fuerit, sufficienter agnoscere potuisset, praesertim quum eo
tempore praesens fuisse dicatur, quo contra falsarios de communi fratrum
consilio publice constituimus inter cetera, sub poena excommunicationis
firmiter inhibentes, ne quis literas apostolicas nisi de manu nostra vel
bullatoris nostri reciperet, illis duntaxat exceptis, quibus propter dignitatis
excellentiam indulsimus, ut per nuncios fideles et notos id ipsum possent
efficere.] Ut autem varietates
huiusmodi falsitatis circa nostras literas, quas hactenus deprehendimus, vos ipsi de cetero deprehendere
valeatis, eas vobis praesentibus
literis duximus exprimendas. Prima species
falsitatis haec est, ut falsa bulla falsis literis apponatur. Secunda, ut filum
de vera bulla extrahatur ex toto, et
per aliud filum immissum falsis literis inseratur. Tertia, ut filum ab ea parte, in qua charta plicatur, incisum, cum vera bulla falsis literis
immittatur, sub eadem plicatura cum
filo similis canapis restauratum. Quarta,
quum a superiori parte bullae altera pars fili sub plumbo rescinditur, et per idem filum literis
falsis inserta reducitur infra
plumbum. Quinta, quum literis bullatis et redditis, in eis aliquid per rasuram tenuem immutatur. Sexta, quum scriptura literarum, quibus fuerat
apposita vera bulla, cum aqua vel
vino universaliter abolita seu deleta, eadem
charta cum calce et aliis iuxta consuetum artificium dealbata de novo rescribitur.
Septima, quum chartae, cui fuerat apposita
vera bulla, totaliter abolitae vel abrasae, alia subtilissima charta eiusdem
quantitatis scripta cum tenacissimo glutino
coniungitur. Eos etiam a crimine falsitatis non reputamus immunes, qui contra constitutionem nostram scienter literas nostras non de nostra vel bullatoris nostri manu recipiunt. Illos quoque, qui, accedentes ad bullam, falsas literas caute proiiciunt, ut de
vera bulla cum aliis sigillentur. Sed
hae duae species falsitatis non possunt facile
comprehendi, nisi vel in modo dictaminis, vel in forma scripturae, vel qualitate chartae falsitas cognoscatur. In ceteris autem diligens indagator
falsitatem poterit diligentius
intueri, vel in adiunctione filorum, vel in collatione bullae, vel motione vel obtusione, praesertim si bulla non sit aequalis, sed alicubi magis sit tumida, et alibi magis depressa. [Si vero etc. Dat. Spoleti II. Non. Sept. 1198.]
|