CAP. VI.
Falsae sunt
literae papales, in quibus episcopus vocatur filius, vel inferior frater, vel
uni scribitur in plurali.
Idem
Attinacensi Episcopo.
Quam gravi
poenae subiaceant, †[qui literas
apostolicas falsare non timent, et veras a nobis impetratas literas
occultantes, falsis uti literis non verentur, fraternitatem tuam credimus non
latere.] Ad audientiam siquidem
nostram ex literis carissimi in Christo filii nostri Wulcani Diocliae regis
illustris, nec non et tenore literarum tuarum, quas dilecto filio Ioanni
capellano nostro, apud Durachium direxisti, noveris pervenisse, quod quum
Dominicus, quondam Suacensis episcopus, qui coram eodem capellano et dilecto
filio S. subdiacono nostro, tunc in partibus illis gerentibus legationis
officium, fuerat de homicidio accusatus, et in concilio apud Antivarum
pontificalem resignaverat dignitatem, ad nostram olim praesentiam accessisset,
a nobis rediens quasdam tibi literas praesentavit, [quas de verbo ad verbum in literis iam dicto capellano nostro ex parte
tua directis perspeximus contineri,] quibus
asserebat sibi a nobis pontificale officium restitutum. Tu vero, literis illis
fidem adhibens, venerabilem fratrem nostrum, quem in Suacensem episcopum
electum diceris canonice consecrasse, ab eadem ecclesia removisti, praefato
Dominico occasione literarum falsarum in ipsa ecclesia restituto. Praefatus
autem rex, sicut suis nobis literis intimavit, non credens, literas illas ex
nostra conscientia emanasse, tam ipsum Dominicum quam praefatum episcopum
nostro praecepit conspectui praesentari, humiliter petens rescripto apostolico
edoceri, quicquid de ipso duceremus negotio statuendum. Nos vero literas,
quae tibi sub nostro nomine praesentatae fuerunt, diligentius intuentes, in eis
tam in continentia quam in dictamine manifeste
deprehendimus falsitatem. Ac in hoc fuimus non
modicum admirati, quia tu tales literas a nobis credideras emanasse, quum praesertim scire debeas, apostolicam
sedem consuetudinem in suis literis hanc tenere, ut universos patriarchas, archiepiscopos et episcopos “fratres,”
ceteros autem, sive reges sint sive principes vel alios homines cuiuscunque ordinis, “filios” in
nostris literis appellemus. Et quum uni tantum personae nostrae literae
diriguntur, nunquam ei loquimur in plurali, ut “vos” sive “vester” et his
similia in ipsis literis apponamus. In falsis autem literis, tibi praesentatis,
in salutatione, “dilectus in Christo filius” vocabaris, quum in omnibus literis, quas aliquando tibi
transmisimus, te videre potueris a nobis “fratrem venerabilem” appellatum.
Propter quod sic te esse volumus in
consimilibus circumspectum, ut per falsas literas denuo nequeas circumveniri
vel falli, sed sic literas apostolicas studeas diligentius intueri tam in bulla, filo et charta, quam in stilo,
quod veras pro falsis, vel falsas pro veris literis modo aliquo non admittas. [Scire namque etc. Dat. Lat. Non. Dec. Pont.
nostr. Ao. III. 1200.]
|