CAP.
VII.
Qui per se,
vel per alios literas Papae falsant, excommunicati sunt cum suis fautoribus, et
clerici officiis et beneficiis privati sunt, et degradandi et tradendi curiae
saeculari, per quam laicus legitime punitur. Qui vero falsis literis utitur, si
clerericus est, officio et beneficio privatur; si laicus, excommunicatus est.
H. d.
Idem.
Ad falsariorum
confundendam malitiam iam alia vice
recolimus apostolicas literas destinasse, in quibus falsitatis modos, ne quis
se possit per ignorantiam excusare, meminimus plenius distinxisse. Quia vero
nonnunquam evenit, ut falsas literas exhibentes, postquam super his fuerint
redarguti, ad excusationem suam dicant, se huiusmodi literas per alios
impetrasse, De communi fratrum nostrorum consilio duximus statuendum, ut,
qui literis nostris uti voluerint, eas primo diligenter examinent, quoniam, si
falsis literis se usos dixerint ignoranter eorum sera poenitentia evitare
nequibit poenas inferius annotatas. Nos enim omnes falsarios literarum
nostrarum, qui per se vel per alios
vitium falsitatis exercent, cum fautoribus et defensoribus suis anathematis
vinculo decernimus innodatos, statuentes, ut clerici, qui falsarii fuerint
deprehensi, omnibus officiis et beneficiis ecclesiasticis perpetuo sint
privati, ita, quod, qui per se falsitatis vitium exercuerint, postquam per ecclesiasticum
iudicem fuerint degradati, saeculari potestati tradantur secundum
constitutiones legitimas puniendi, per quam et laici, qui fuerint de falsitate
convicti, legitime puniantur. Qui vero sub nomine nostro literis falsis
utuntur, si clerici fuerint, officiis et beneficiis ecclesiasticis spolientur;
si laici, tamdiu maneant excommunicationi subiecti, donec satisfaciant
competenter, ita tamen, ut in istis et in illis malitia gravius quam
negligentia puniatur, quod et de his, qui falsas literas impetrant, statuimus
observandum.
|