CAP.
IX.
Propter
paucarum literarum rasuram in loco non suspecto rescriptum non probatur
falsum.
Idem.
Ex continentia
†[literarum dilectorum filiorum
abbatis sanctae crucis de Waltham et magistri Simonis de Svelle nobis innotuit,
quod, quum olim quaestio, quae vertebatur inter dilectos filios M. Phil. de
Ludeleve ex una parte, Robertum et Vincentium clericos ex altera super
ecclesia de Streton, ipsis et quondam abbati de Straford. a bonae memoriae C.
Papa praedecessore nostro commissa fuisset, eodem abbate pariter et praedicto
Vincentio de hac luce subtractis, praenominati duo iudices iuxta tenorem
rescripti apostolici procedentes, attestationes et allegationes utriusque
partis diligentius audierunt; et tandem, quum renunciatum eis ab utraque parte
fuisset, et secundum allegata diffinitiva esset sententia promulganda contra
magistrum P., adversa pars
literas apostolicas arguit falsitatis, et eas esse falsas sub periculo causae
se firmiter asseruit probaturam, sibi legem imponens, ut a causa caderet, nisi
probaret evidentius falsitatem, et, ne ulterius iudices in causa procederent,
sedem apostolicam appellavit. Saepedicto autem Phil. exhibente illum, per quem
literas impetravit, et firmiter promittente, quod eas veras esse probaret,
memoratus R. ab eisdem iudicibus requisitus, ut aliquam motam exprimeret
falsitatis, propter quam falsas esse literas proponebat, nihil aliud
specificare voluit, nisi quod eas falsas dixit, et asseruit a cancellaria
nostra nullatenus emanasse. Supradicti vero iudices, ab ipso R. iuratoria
cautione recepta, quod accusationem falsitatis prosequeretur, sicut superius
est expressum, sequentem diem post dominicam, qua cantatur “Laetare Hierusalem,” proximo praeteritam, ad
prosequendum coram nobis appellationem interpositam utrique parti terminum
praefixerunt. Ceterum praefatus Robertus in termino praetaxato ad praesentiam
nostram accedens, super falsitate literarum ac processu negotii veritate
suppressa (ut dicitur)
a nobis ad praedictos iudices literas impetravit, et nihil prorsus de
falsitatis accusatione proponens, a sede apostolica furtive recessit.] Verum
nos literas ipsas, quae
redargutae fuerant falsitatis, diligentius intuentes, nullum in eis falsitatis
signum vel suspicionis invenimus, nisi paucarum literarum rasuras, quae
nequaquam sapientis animum in dubitationem vertere debuerunt. Unde [discretioni vestrae per apostolica
scripta mandamus, quatenus inquiratis super his diligentius veritatem, et,]
si vobis constiterit, [iam
dictas literas a nobis fuisse veritate tacita impetratas, et] praedictum
R. obligasse se sub periculo causae, quod literas illas falsas esse probaret,
quum [inter ipsum et adversarium
suum quaestio personalis agatur, et] quilibet ad renunciandum iuri
suo liberam habeat facultatem, ipsi R. super dicta ecclesia silentium
imponatis. [Alioquin partibus
convocatis etc. Dat. Lat. XIII. Kal. Nov. 1198.]
|