CAP.
II.
Presbyter, qui
per inspectionem astrolabii furta requirit, ad tempus suspenditur ab altaris
ministerio. Ita communiter summatur; sed in veritate haec summatio non est
indistincte vera, quia acrius potest puniri.
Alexander III.
Grandensi Patriarchae.
Ex tuarum
tenore literarum accepimus, quod V. presbyter, lator praesentium, iuvenili
levitate usus, cum quodam
infami ad privatum locum immundum spiritum invocaturus accessit. Unde tu eum, quia
propter hoc infamia laborabat, et facinus publicum et notorium erat, ab officio
et beneficio ecclesiastico suspendisti. Ipse autem coram nobis viva voce
proposuit, quod non ea
intentione, ut vocaret daemonium, ierat, sed ut inspectione astrolabii furtum cuiusdam ecclesiae posset
recuperari. Verum, licet hoc ex bono zelo et ex simplicitate se fecisse proponat: id tamen gravissimum fuit, et
non modicam inde maculam peccati contraxit. †Sed quoniam tutius est in
dexteram quam [in] sinistram, et in misericordiam
quam in severitatem declinare, ipsum fraternitati tuae duximus remittendum. Mandamus, quatenus sibi infra
octo dies post harum susceptionem literarum ecclesiam cum universis ablatis
restituas, et talem ei pro
expiatione illius delicti poenitentiam imponas, quod per annum et amplius, si
tibi visum fuerit, ita tamem, quod biennium non excedat, eum ab altaris ministerio
praecipias abstinere, et extunc liberum sit ei exercere officium sacerdotis.
|