Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • TITULUS III.   DE RESCRIPTIS.
      • CAP. XXXII.   Receptus per literas apostolicas, licet praebendam exspectet, per alias literas hoc supprimentes in alia ecclesia recipi non debet. Hoc dicit inhaerendo verbis literae.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XXXII.

 

Receptus per literas apostolicas, licet praebendam exspectet, per alias literas hoc supprimentes in alia ecclesia recipi non debet. Hoc dicit inhaerendo verbis literae.

 

Gregorius IX. Archiepiscopo Mediolanensi.

 

In nostra proposuisti praesentia, quod nonnulli clerici a sede apostolica plures literas, non tamen alias de aliis mentionem facientes, impetrant fraudulenter, ut in pluribus ecclesiis admittantur, sicque aliquando in aliis recepti, licet nondum in eis ecclesiasticum beneficium sint assecuti, alias ecclesias super receptione sua nihilominus impetunt et molestant. (Et infra:) Mandamus, quatenus eos clericos ecclesiis, in quibus recepti sunt, faciens esse contentos, non permittas alias ab eis occasione literarum huiusmodi molestari, nisi de receptione forte sua expressam fecerint mentionem.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License