CAP.
III.
Colludens in
causa beneficiali privari debet beneficio.
Alexander III.
Norvicensi Episcopo.
Audivimus, in
episcopatu tuo et in aliis episcopatibus Angliae usque adeo clericorum malitiam excrevisse, ut interdum, inter
se collusione facta super beneficiis, quae possident, se sustineant ab aliis
molestari, et postea, ut quaestioni cedatur, et iidem clerici beneficia quiete
possideant, quasi nomine transactionis solvunt aliis de ipsis beneficiis annuam pensionem, ut post
mortem eorum in beneficiis illis, super quibus est inter eosdem clericos collusio facta, ius sibi valeant
vindicare. Unde, [quia] quid
sit tibi exinde faciendum, nos consulere voluisti, fraternitati
tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si quos clericos tuae iurisdictionis per
collusionem huiusmodi fraudem legitime tibi constiterit commisisse, eos
beneficiis, super quibus collusum fuerit, non differas appellatione remota perpetuo spoliare, quia satis esset
indignum et absonum, si
fraus et dolus, quae in praeiudicium tui iuris et aliorum nituntur committere,
in eorum non redundarent incommodum et iacturam.
|