CAP.
IV.
Absolutio de
criminibus illatis, per collusionem facta, non impedit facultatem iterum
accusandi et inquirendi de illis criminibus.
Gregorius IX.
Barensi Archiepiscopo et Fratri Ioseph Monacho Florentino.
In tantam
clamor, qui adscendit contra Acherontinum archiepiscopum, invalescit, quod
dissimulare ipsum ulterius sine scandalo non valemus, nec sine periculo
tolerare. (Et infra:) Licet
autem sedes apostolica frequentibus clamoribus excitata inquisitionem quorundam
excessuum suorum duxerit committendam, propter tergiversationes tamen ipsius,
ut dicitur, eodem cum inquisitoribus et examinatoribus colludente, nec non
corruptis testibus et inquisitoribus ac examinatoribus supra dictis, non solum
praedicti excessus remanserunt hactenus incorrecti, verum etiam peiora prioribus
committere non expavit. (Et infra:)
Discretioni vestrae mandamus, quatenus, si de huiusmodi collusione ac
corruptione constiterit, ex integro super praemissis et aliis, alioquin super
novis duntaxat inquiratis, quae videritis inquirenda.
|