CAP.
II.
Puer non debet
ita severe puniri, sicut maior, nec pater ex delicto filii impuberis
tenetur.
Alexander III.
Hermonensi Episcopo.
Referente
nobis H. latore praesentium intelleximus,
quod, quum filius eius, qui decennis erat, cum aliis pueris sagittaret, quidam
nepos eiusdem H. sagitta percussus interiit, quod idem filius eius, quum inter
alios luderet, fortuito casu dicitur peregisse, licet id habeatur incertum. Propter quod dilectus filius
noster abbas sancti Remigii
a praefato H. secundum consuetudinem illius terrae centum solidos instantius
requirebat. (Et infra:) Unde,
quoniam in pueris relinqui solet inultum quod in aliis provectioris aetatis
humanae leges dicunt severius corrigendum, fraternitati tuae per apostolica
scripta praecipiendo mandamus,
quatenus rem ipsam diligentius inquiras, et, si tibi constiterit,
filium praedicti H. infra XIV. aetatis suae annum eundem excessum commisisse,
memoratum abbatem moneas et auctoritate nostra appellatione remota compellas, ut ab eodem H. praedictos
centum solidos propter illam consuetudinem non exigat, nec ab ipso pro
temporali poena requirat. Quodsi praenominatus abbas eum super hoc post
commonitionem tuam duxerit impetendum,
tu Haide et filium suum ab eius
impetitvione sublato appellationis remedio auctoritate nostra fretus absolvas.
|