Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS XXV.   DE CLERICO PERCUSSORE.
      • CAP. II.   Duobus mensibus a missarum administratione suspenditur episcopus, qui crudeliter aliquem fustigari facit.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. II.

 

Duobus mensibus a missarum administratione suspenditur episcopus, qui crudeliter aliquem fustigari facit.

 

Gregorius Tarentino Episcopo.

 

Praeterea, quoniam mulierem de matriculis propter delictum suum contra ordinem sacerdotii caedi crudeliter fustibus deputasti, quam licet exinde, quum post octo menses decesserit, minime arbitramur fuisse defunctam, tamen, quia ad ordinem tuum noluisti habere respectum, propterea duobus te mensibus ab administratione missarum statuimus abstinere, [in quibus ab officio tuo suspensum flere te convenit quod fecisti etc.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License