Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS XXV.   DE CLERICO PERCUSSORE.
      • CAP. IV.   Clericus, qui fuit in conflictu, ubi aliqui fuerunt occisi sine eius facto vel consilio, de iure communi promoveri potest. H. d. secundam intellectum, qui plus placet Panorm.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. IV.

 

Clericus, qui fuit in conflictu, ubi aliqui fuerunt occisi sine eius facto vel consilio, de iure communi promoveri potest. H. d. secundam intellectum, qui plus placet Panorm.

 

Coelestinus III.

 

Continentia literarumvestrarum inspecta, qua significastis nobis, quod, Quum P. acolythus praesentium lator cum quibusdam hominibus ad resistendum praedonibus arma sumpsisset, in conflictu illo tres fuerunt ab aliis vulnerati ad mortem, ita tamen, quod illa homicidia neque facto eius neque consilio perpetrata fuerunt. Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum praedictum acolythum ad frugem melioris vitae transivisse dicatis, et in monachali religione fere per annos octo laudabiliter huc usque vixisse, meritis eius alias non repugnantibus, poterit ipse ad subdiaconatus ordinem promoveri, et merito altaris ministerium exercere.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License