CAP.
IV.
Excommunicati
vel interdicti celebrantes deponi debent, nisi propter multitudinem mitigetur
poena.
Idem Toletano
Archiepiscopo.
Latores
praesentium, cum tuis literis ad nostram accedentes praesentiam, suum nobis excessum plenius intimarunt, scilicet, quod tam ipsi quam multi alii,
postquam interdicti vel excommunicati fuerunt, divina praesumpserunt officia
celebrare. †Quoniam vero cum eis
magnam multitudinem in hoc peccasse dicebant, nec nobis, quis eorum magis vel
minus deliquerit, innotescere potuit, negotium ipsum tuae
discretionis arbitrio duximus remittendum. Fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate
diligentius inquisita, si
XL. solummodo vel pauciores in his deliquisse constiterit, omnes in perpetuum
ab officio sacerdotali deponas. Si vero multitudinem magnam in hoc peccasse
cognoveris, eos, quos magis causam delicti esse constiterit, perpetua
depositione condemnes, et alios, qui non tantum deliquerunt, ab officio ad
tempus suspendas, et omnibus poenitentiam secundum discretionem tibi a Deo
datam iniungas.
|