CAP.
V.
Si habens
notitiam excommunicationis per solam famam celebrat, debet de rigore deponi,
licet cum eo possit misericorditer dispensari. H. d. et est casus
notabilis.
Innocentius
III. Herbipolensi Capitulo.
Illud Dominus
in beato Petro, [cui licet
insufficientes in apostolatus successimus dignitate, singularis praerogativae
privilegium ecclesiae Romanae concessit, ut universorum fidelium caput et mater
exsistat ita ut alienum sit a corpore illo de quo ait apostolus: “omnes unum
corpus sumus in Christo” membrum quod in eius non perstitit unitate, nec ad
illud ovile pertineat, de quo in evangelio legitur: “fiet unum ovile et unus
pastor,” qui matrem eam non habuerit et magistram, nos quoque, qui ad eius
regimen Deo disponente sumus vocati, etsi vita sumus impares et meritis
inaequales primis praedecessoribus nostris, qui pro ecclesia suas animas posuerunt,
ex eodem tamen privilegio pari cum eodem fungimur potestate, quum legimus
dictum a domino: “quodcumque ligaveris super terram, erit
ligatum in coelo et quodcumque solveris super terram erit solutum et in coelo”
licet autem apostolica sedes imperfectionem humanam et iniunctam sibi oneris
gravitatem attendens, multos in sortem creditae sibi sollicutidinis evocaverit,
sibi tamen retinuit plenitudinem potestatis, multa suae solius potestati
reservans quae praeter specialem auctoritatem ipsius, nec de iure debent nec
possunt impune ab aliquibus dispensari, utpote cessiones et translationes
episcoporum et alia quaedam, quae quum. nota sint, nobis non opus est literis
explicare.] Venerabilis
frater noster [Conradus] quondam
Hildesemensis episcopus, imperialis aulae cancellarius, non attendens, quod
multa sunt, quae praeter specialem auctoritatem apostolicae sedis de iure non
possent nec deberent impune ab aliquibus attentari, utpote cessiones et
translationes episcoporum, et alia, quae nota sunt vobis, licentia non solum non obtenta, sed
nec etiam postulata, ecclesia Hildesemensi relicta Herbipolensem ecclesiam
occupavit, †[et sic in literis quas
nobis destinavit … Herbipolensem se praesumpsit appellare], Unde nos,
praesumptionem ipsius debita volentes animadversione punire, venerabili fratri
nostro Magdeburgensi
episcopo et aliis quibusdam in Teutonia constitutis dedimus in mandatis, ut, quum factum
ipsum non posset in partibus illis non esse notorium, nisi dictus episcopus
infra XX. dies post susceptionem literarum, quas super hoc ipsi direximus, ab Herbipolensis ecclesiae
administratione cessaret, eum excommunicatum publice nunciaret, et
excommunicationem eius facerent pulsatis campanis et candelis accensis festivis
diebus et dominicis innovari, quod
idem Magdeburgensis studuit adimplere. †[Licet
autem in manifestis non esset ordo iudiciarius requirendus et ipse confessus de
… videretur, quum literis ad nos directis se praesumpserit Herbipolensem
episcopum apellare, ad vincendam omnem malitiam, eidem denuo non praemissa
salutatione, mandavimus ut omni occasione cessante, si apud nos vellet gratiam
invenire, mandatum apostolicum adimpleret: quum ipse nihilominus in sua contumacia perduraret et
posteaquam alius in Hildesheimensi ecclesia de mandato nostro electus et
confirmatus fuerat, se praesumeret Hildesheimensem episcopum appellare, ne
apostolica sedes dissimulare videretur, ipsum excommunicatum inter missarum
solemnia nuntiavimus et mandavimus ab omnibus evitari: ceterum, ipse tandem temeritatem
propriam recognoscens, primo coram iam dicto archiepiscopo et multis
principibus Alamanniae, secundo coram venerabili fratre nostro C. Moguntino
archiepiscopo, episcopo Sabinensi, et multis principibus iuramento firmavit,
quod mandatis apostolicis obediret, et exinde nec viarum vitans discrimina, nec
incommoda, temporis impatiens, ad Apostolicam sedem accessit et sponte suum
confessus excessum, in multa contritione cordis et magna humilitate corporis,
absolutionis beneficium postulavit. Nos autem, eius sequentes exemplum, qui non
vult mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat, quod ipse pacto
quolibet et tenore iuravit, quod universa mandata nostra bona fide reciperet et
servaret quaecumque diceremus ipsi, super his, pro quibus fuerat excommunicatus
per nos aut per nuntium nostrum seu per litteras iniungendo: postmodum autem
fecimus ei absolutionis beneficium exhiberi.] Ipse vero episcopus, in
nostra postmodum praesentia constitutus, etsi suum recognosceret et
confiteretur excessum, et non iudicium, sed misericordiam postularet …. [aliqua in sui excusationem induxit; sic
tamen, ut nec formam humilitatis excederet, neque usque adeo rationibus
inniteretur inductis, quin semper damnaret quod fecerat, et se ipsum excusans
spontanee accusaret; videbatur autem tribus specialius deliquisse. Primo
videlicet in eo quod praeter specialem auctoritatem nostram ab ecclesia
Hildesheimensi ad Herbipolensem de octo, quod iure non potuit, transire
praesumpsit, ac postquam alius in Hildesheimensi ecclesia electus et
confirmatus demandato nostro fuerat, se ipsum Hildesheimensem episcopum
nominavit. Secundo in eo videlicet, quod postquam dictus archiepiscopus
Magdeburgensis in eum de mandato nostro sententiam excommunicationis
promulgavit, divina praesumpsit officia in sollemni curia celebrare, et
postquam se novit excommunicatum a nobis, sibi fecit saepius celebrari et
communioni frequenter se ingessit. Tertio, quod si ab Herbipolensis ecclesiae
se simulavit administratione cessare, nunquam tamen plene recessit ab ea utpote
quum interrogatus a nobis confessus fuerit se adhuc temporalia detinere: verum
idem episcopus super primo capitulo se voluit taliter excusare, quod ad
Herbipolensem ecclesiam ex speciali apostolica auctoritate transivisset, quum
bonae memoriae Celestinus papa praedecessor noster, ei duxerit indulgendum
licentiam ad aliam ecclesiam transeundi, sed verba ipsius indulgentiae ac vim
eorum diligentius attendentes ex ea causam non habuit transeundi, priusquam per
eum postulatio examinata fuisset cuius fuerat facienda, ne quid forte per
impressionem fieret, ne quid ageretur per symoniacam pravitatem, ne quid
attentare contra canonicas sanctiones posset, quod ex tenore indulgentiae satis
patet, in qua subiungitur circa finem: dummodo canonicis non obviet statutis:
praeterea etsi videretur ei indultum ut invitatus maiorem sumeret dignitatem,
concessum tamen ipsi non fuit, ut ad paris dignitatis ecclesiam se transferret,
quum indulgentiae maioris exsistat episcopo ut ad parem ecclesiam transeat …
magis … nunquam invenimus dispensatum, constat autem Hildesheimensem et
Herbipolensem ecclesias quantum ad dignitatem pertinet, esse pares, quum
utraque suffraganea sit ecclesiae Moguntinae; nam licet Herbipolensis sit in
temporalibus abundantior, Hildesheimensis tamen in spiritualibus nobilior
perhibetur.] Hoc tamen inter alia in sua excusatione proposuit, quod, quum
dictus Magdeburgensis non esset ordinarius iudex eius, non crediderat, quod
monitione non praemissa auctoritate delegata posset procedere contra ipsum, aut
sententiam in eum aliquam promulgare. Unde, quum nec ante factum monitorias,
nec post factum literas ab eo aliquas
accepisset, peccare non credidit, si divina officia quantumcunque solenniter
celebravit, praesertim quum ei non nisi per famam de sententia contra eum
prolata constaret. †Quod autem, postquam
se novit excommunicatum a nobis, divina sibi fecerit officia celebrari, et
fidelium communioni se ingesserat frequenter, id non in contemptum sedis
apostolicae vel tanti etiam sacramenti, sed spe veniae asserit se fecisse, ne
videlicet induresceret amplius, vel durius eius animus proterviret, si nunquam
divinis officiis interesset; licet in diebus solennibus se nunquam celebrationi
divinorum ingesserit, sed cum paucis in angulo alicuius ecclesiae occulte non
festivis diebus divina sibi fecerit interdum officia celebrari. Licet autem
in hoc non videatur omnino culpabilis exstitisse, quia tamen in dubiis via est
tutior eligenda, etsi de lata in eum sententia dubitaret, debuerat tamen potius
se abstinere, quam sacramenta ecclesiastica pertractare. Illud autem, quod sub
spe veniae divina sibi fecit, postquam se a nobis excommunicatum noverat,
celebrari, et communioni fidelium se ingessit, potius contra eum facere
credimus, quam pro eo, quum sub fiducia poenitentiae non debuerit deliquisse,
et excommunicato non vitare multo magis, quam non vitari periculosum exsistat;
non vitare siquidem, quum in eo sit, excommunicatus sine delicto non potest,
sed, quum ex aliis pendeat, sine suo delicto poterit non vitari. [Munitiones autem et oppida Herbipolensis
ecclesiae in utilitatem ipsius se asseruit tenuisse ne si ad alienas manus
forsitan devenissent, non esset quia ea postmodum liberaret; sed quum
spiritualia sunt temporalibus digniora et obedientia melior quam victimae et
auscultare melius quam adipem arietum offerre, non debuerat idem episcopus pro
temporali commodo Herbipolensis ecclesiae, inobedientiae notam incurrere et
apostolicis iussionibus contraire. Attendentes igitur, quod non vult dominus
mortem peccatoris, ne videremur apostolicae sedis benignitatis immemores cum
eodem episcopo misericordiam in quibusdam duximus faciendam; sed quoniam idem
dominus misericors … si una sine altera teneatur, quum et quaedam sint culpae,
in quibus secundum canonicas sanctiones culpa est relaxare vindictam,
temperavimus ergo et per disciplinam misericordiam et per misericordiam
disciplinam, ut sic commissos ab eodem episcopo puniremus excessus, ne ipsum
cogeremus de venia desperare; ipsum igitur sub nostra et fratrum nostrorum praesentia
in publico consistorio constitutum, sequentes canonicas sanctiones, quibus est
cautum, ut qui ad maiorem plebem se transtulerint, et a cathedra pelli debeant
aliena et carere propria, ut nec illis praesideant quos per superbiam spernunt,
nec illis quos per avaritiam concupiunt, tam Herbipolensi quam Hildesheimensi
episcopatu per sententiam curavimus spoliare,] Cum eo misericordiam
facientes, poenam, quam canon infligit his, qui post excommunicationem divina
praesumpserint officia celebrare, vel qui
se celebrationi ingesserint divinorum, ei non duximus infligendam. [Mandavimus ergo etc. Dat. Later. V. Id. Apr.
Ao. II. 1200.]
|