CAP.
VII.
Collatio
beneficii excommunicato facta non tenet, et scienter talibus conferens a
beneficiorum collatione suspenditur. – (Quaesivistis etc.:) Celebrans in loco
interdicto, si est clericus saecularis, beneficiis privatur; si monachus, in
arctius monasterium detruditur. H. d.
Idem Decano et
Priori Coloniensibus.
Postulastis
per sedem apostolicam edoceri (Et infra:)
Consequenter etiam quaesivistis, utrum
clerici, qui, dum essent excommunicationis vinculo innodoti, ecclesiastica
beneficia sunt adepti, eadem, postquam absolutionis beneficium obtinuerunt,
licite valeant retinere, postulantes nihilominus [per sedem apostolicam explicari,] qua poena corrigi debeant abbates et abbatissae, et alii ecclesiarum
praelati, qui scienter clericis excommunicationi subiectis ecclesiastica
beneficia contulerunt. Ad quae Consultationi vestrae respondemus, quod,
quum excommunicatis communicari non debeat, clericis excommunicationis vinculo
innodatis ecclesiastica beneficia conferri non possunt, nec illi valent ea
retinere licite, nisi forsitan cum eis fuerit misericorditer dispensatum, quum
ea non fuerint canonice consecuti. Illi vero, qui scienter illa beneficia
talibus contulerunt, tamdiu debent a beneficiorum collatione suspendi, donec
super hoc veniam consequi mereantur, ut puniantur in hoc, in quo delinquere
praesumpserunt. Quaesivistis praeterea, qualiter puniri debeant clerici ac monachi vel moniales ecclesiarum
conventualium, qui post latam interdicti sententiam in locis suppositis
interdicto praesumpserunt hactenus, et adhuc etiam non verentur divina officia
celebrare, quamvis propter hoc sint excommunicationis vinculo innodati. Ad hoc
breviter respondemus, quod clerici, qui talia praesumpserunt, sunt
ecclesiasticis beneficiis spoliandi; monachi vero vel moniales in arctioribus
monasteriis ad peragendam poenitentiam detrudendi. [Insuper etc. Dat. Lat. Id. Maii Ao. X. 1207.]
|