CAP.
X.
Excommunicatus
minori celebrans non est irregularis, sed peccat, et potest eligere, et ea,
quae sunt iurisdictionis, exercere, licet non eligi; et, si confert sacramenta,
licet peccet, tamen collatio tenet et suum habet effectum.
Idem.
Si celebrat
minori excommunicatione ligatus, licet graviter peccet, nullius tamen notam
irregularitatis incurrit, nec eligere prohibetur, vel ea, quae ratione
iurisdictionis sibi competunt, exercere. Si tamen scienter talis electus
fuerit, eius electio est irritanda pro eo, quod ad susceptionem eorum eligitur,
a quorum perceptione a sanctis Patribus est privatus. Peccat autem conferendo
ecclesiastica sacramenta; sed ab eo collata virtutis non carent effectu, quum
non videatur a collatione, sed participatione sacramentorum, quae in sola
consistit perceptione, remotus; dummodo non in contemptum ecclesiasticae
disciplinae, videlicet contra prohibitionem superioris, communioni
excommunicatorum pertinaciter se ingesserit, in quo casu est anathemate
feriendus.
|