CAP.
II.
Diaconus,
missam celebratos, ad sacerdotium non promovetur, et a diaconatu suspenditur ad
tempus; sed in beneficio poterit ad tempus dispensari.
Urbanus III.
Legionensi Episcopo.
Ex literis
tuae fraternitatis innotuit nobis, quod I. diaconus praesentium lator, volens
ante tempus in presbyterum ordinari, asseruit, se propter ordinationem tuam
gradum sacerdotalem adeptum, et, quum
non imposuisses ei manum, missarum celebrationem usurpare praesumpsit, †postmodum
vero Domino inspirante rediit ad se ipsum, et proprium recognoscens excessum,
in tanto sibi periculo consuli humiliter postulavit. Quia igitur super hoc tua
nos duxit fraternitata consulendos, literis praesentibus Consultationi tuae respondemus, quod
ad sacerdotis officium non poterit promoveri; a diaconatu quoque biennio vel
triennis pro tua maneat provisione suspensus. De beneficio autem misericorditer
agatur cum eo, ne sustentatione privatus ad saeculi negotia revertatur. Ut
autem securius ei possis hanc misericordiam facere, de agenda imposita poenitentia diligentem circa eum
curam non desinas exhibere. Salubrius autem sibi absque dubio providebit, si ad
regularem vitam se duxerit transferendum.
|