TITULUS
XXIX.
DE CLERICO PER
SALTUM PROMOTO.
CAP.
UN.
Qui ignoranter
per saltum de subdiacono fit presbyter, post poenitentiam in diaconum
ordinatur, et postea potest secum in sacerdotio dispensari.
Innocentius
III. Bononiensi Episcopo.
Tuae nobis
praesentatae literae
continebant, quod, sicut ex relatione quorundam bonorum virorum receperas, P. presbyter lator
praesentium, diaconatus
ordine praetermisso, se fecit ad sacerdotii ordinem promoveri, quumque super
hoc ab ipso quaesisses diligentius veritatem, ipse tibi quoque secreto humiliter confessus est, se pro certo nescire,
si res taliter se haberet, sed, ex quo boni viri hoc asserebant, inter quos
fuerat conversatus, credebat assertioni eorum, eo, quod ipse tempore, quo ordines inferiores
susceperat, infra annos discretionis fuerat constitutus. †Tu igitur, ipsum ad apostolicam sedem
transmittens, a nobis humiliter supplicasti, ut cum eo misericorditer agere
dignaremur. Nos igitur, eius miseriae condolentes, fraternitati tuae per
apostolica scripta Mandamus, quatenus condignam poenitentiam pro
huiusmodi negligentia iniungas eidem; qua peracta, quia non intelligitur
iteratum quod factum esse nescitur, ipsum in diaconum ordinare procures, et sic
de misericordia eundem ministrare permittas in ordine sacerdotis. [Dat. Rom. ap. S. Petr. XII. Kal. Febr. 1205.]
|