TITULUS
XXX.
DE EO, QUI
FURTIVE ORDINEM SUSCEPIT.
CAP.
I.
Qui furtive
recipit ordinem, si contra hoc facientes lata erat excommunicatio, sine
dispensatione Papae in sic suscepto ministrare vel ad superiorem adscendere non
potest; sed, si excommunicatio lata non erat, episcopus et abbas poterunt
dispensare. H. d. cum duobus sequentibus.
Allexander
III. Lingoniensi Episcopo.
Veniens ad nos
P. lator praesentium nobis
exposuit, se antiqui hostis versutia circumventum furtive diaconatus ordinem suscepisse. Unde fraternitati tuae
respondemus, quod, si forte non
fuit a te, vel ab aliquo archidiaconorum vel praelatorum tuorum sub anathematis
interminatione prohibitus, tu ipse in promotione
ipsius ad sacerdotale officium condigna satisfactione imposita, nisi alia
impediant, pro arbitrio tuo dispenses. Si vero interminatio anathematis super
hoc facta est, moneas eum, sicut et nos fecimus, ut in aliquo monasterio seu canonia habitum suscipiat
regularem; cui iuxta admonitionem,
ex quo in habitu illo aliquanto tempore fuerit laudabiliter conversatus,
poteris misericorditer providere; alioquin nulla ratione concedimus, eum ad
sacerdotalem ordinem promoveri.
|