CAP.
III.
Summatum est
supra capitulo primo.
Idem.
Innotuit nobis
ex tenore tuarum literarum, quod
G. clericus lator praesentium et
alii duo de dioecesi tua ad G. quondam Seguntinum episcopum, ut ordines ab eo
reciperent, accesserunt; quumque ab eodem episcopo sub excommunicationis
sententia fuisset inhibitum, ne quis se ad duos ordines suscipiendos ingereret,
praedicti clerici nihilominus subdiaconatus et diaconatus ordinem clandestine
susceperunt. †Quia igitur, quid tibi faciendum sit, pro his
tua nos duxit fraternitas consulendos, Consultationi tuae taliter respondemus, quod taliter ordinati in susceptis ordinibus de
iuris rigore ministrare non debent. Verum tamen, si ad religionem aliquam
voluerunt se transferre, et, peracta poenitentia pro arbitrio tuo eis iniuncta,
ibidem laudabiliter fuerint conversati, processu temporis cum eis poteris de
nostra licentia dispensare, ut postmodum susceptorum ordinum exsecutione
laetentur. Praeterea pro praedicto G., quum in persona propria laboravit, fraternitatem tuam rogamus
attentius et monemus, ut eum facias in canonicam regularem St. P. de Semina vel
alium religiosum locum, ubi deploret excessum, tanquam fratrem assumi, ut si ei
ibidem viventi regulariter sua merita videris suffragari ministrandi prout
diximus ei tribuas facultatem.
|