CAP.
VII.
Excommunicatio,
lata contra subditum, quia non paret contra privilegium sibi a superiori
concessum, non tenet.
Clemens III.
Quum ad quorundam
†malitiam coercendam in concilio
fuerit Lateranensi multa deliberatione statutum, ut archiepiscopi, episcopi,
archidiaconi, archipresbyteri etiam et decani certum evectionis numerum et
personarum in ecclesiarum visitationibus non excedant: quia, sicut audivimus,
quidam ex praedictis personis id in ecclesiis vestris nequaquam observant,
super hoc commoditati vestrae attentius duximus salubriter providendum. Ideoque
discretioni vestrae apostolica auctoritate concedimus, ut, si ecclesiarum
praelati numerum evectionis et personarum in Lateranensi concilio constitutum,
quum ecclesias visitant, excedere forte praesumpserint, et pro illis
procurationem exegerint, liberum sit vobis auctoritate apostolica denegare, et,
si propter hoc in ecclesias vestras vel clericos vestros aliquam sententiam promulgaverint,
ipsam auctoritate apostolica decernimus
non tenere. [Nulli ergo etc. Dat.
Rom. ap. S. Petrum.]
|