CAP.
VIII.
Praelatus
inferior citra episcopum non potest suam ecclesiam vel sibi subiectam alteri
unire sine episcopi consensu, etiam metropolitani auctoritate interveniente. H.
d. et est casus multum allegabilis.
Coelestinus
III. Faustino Episcopo.
Sicut unire
episcopatus atque potestati subiicere alienae, ad summum Pontificem pertinere
dignoscitur: ita episcopi est ecclesiarum suae dioecesis unio et subiectio
earundem. Quum itaque, sicut nobis innotuit, prior Grandensis monasterium suum, quod est in tua dioecesi,
et de tuo debet ordinari consensu, monasterio de Accato, tuo assensu minime
requisito, subiecerit sive unierit, fraternitati tuae per apostolica scripta
mandamus atque indulgemus, ut, quod
fecit super hoc te
inconsulto, tibi liceat auctoritate nostra, sicut iustum fuerit, infirmare, non
obstante assensu vel confirmatione, quam metropolitanus interposuisse
proponitur, quum in dioecesi sui suffraganei absque ipsius assensu non debeat
aliquid huiusmodi contra
constitutiones canonicas attentare, nos quoque id decernimus, prout dictum est, irritandum,
statuentes etc.
|