CAP.
XXXIII.
Non valet rescriptum, quod procurator revocatus et de hoc certificatus
extra iudicium impetravit; secus tamen, si in iudicio, dummodo revocatio ad
notitiam adversarii vel iudicis non pervenerit. Hoc dicit secundum lecturam
magis communem.
Idem Episcopo Silvanectensi, et
Abbati Caroliloci.
Ex parte decani et capituli Laudunensis
fuit propositum, quod, quum ipsi auctoritate apostolicae indulgentiae in
nobilem virum I. excommunicationis sententiam protulissent, procuratoribus
partium propter hoc ad sedem apostolicam accedentibus, et lite super diversis
articulis contestata, nos causam vobis commisimus terminandam, hoc adiecto, ut
non obstarent literae praeter assensum partium impetratae. Dictus autem nobilis
citatus proposuit, quod per illas literas procedendum non erat ex eo, quod V.,
qui easdem literas impetraverat, falsus exstiterat procurator, quum ipse ante
impetrationem literarum ipsarum, propter suspicionem, quam contra eundem
conceperat, mandatum sibi traditum revocasset. Eis igitur proponentibus ex
adverso, quod ad nos vel ad ipsos huiusmodi revocatio non pervenit, vos, quod deberetis
per literas ipsas procedere, per quandam interlocutoriam protulistis. (Et infra:) Petente itaque procuratore
ipsorum, ut inspiceretis praedictam indulgentiam, procurator ipsius nobilis ex
adverso respondit, quod non erat per iam dictas literas procedendum, exhibens
alias quasdam posterius impetratas, inter alia continentes, ut, si de partium
voluntate procederet, causam terminaretis eandem; alioquin ipsam sufficienter
instructam remitteretis ad sedis apostolicae examen cum indulgentia memorata.
Quas literas ipsi ex eo non valere dicebant, quia per eundem V. et post
revocationem mandati fuerant impetratae. Quia vero iuxta generalis statuta
concilii apostolicae literae, quas sine speciali mandato domini quis impetrat,
valere non debent, nisi sit de illis personis, a quibus non est exigendum de
iure mandatum, mandamus, quatenus, si revocatio mandati ad procuratorem
pervenit, quum minus valere debeant literae, quae impetrantur ab illo, a quo
mandatum dominus revocavit, in negotio iuxta priorum continentiam literarum,
non obstantibus posterioribus, procedatis.
|