CAP.
XI.
Collatio
beneficii facta indigno occulta cassari debet, et conferens secundo ante
cassationem primae collationis privari debet ea vice potestate
conferendi.
Idem
Archiepiscopo et maioris monasterii et sancti Iuliani Abbatibus Turonensibus.
Inter dilectos
filios B. et P. canonicos Pictavenses super succentoria Pictavensis ecclesiae
quaestione suborta, eorum utroque
firmiter asserente,
succentoriam ipsam se per Pictavensem cantorem, ad quem eius donatio
pertinebat, canonice assecutum, [praedictus
Bocardus propter hoc ad sedem apostolicam veniens, coram dilecto filio nostro
Guala sanctae Mariae in
Porticu diacono cardinali, quem sibi et procuratori praedicti Petri dedimus
auditorem, affirmans sibi succentoriam ipsam canonice fuisse collatam, adiecit,
quod, etsi cantor eam memorato Petro alias canonice contulisset, donatio tamen
ipsa propter indignitatem personae consequi non debebat effectum, quum idem
Petrus esset publicus aleator et usurarius manifestus. Licet autem post
altercationes multas non solum ad hoc, sed etiam ad principale probandum
praefatus Bocardus induxerit quosdam testes, quia tamen tam ipse quam pars
adversa super principali et incidentibus plures testes producere intendebat,
dilectis filiis decano et cantori sanctae Radegundis Pictavensis et Toarcensi decano
causam ipsam commisimus fine canonico terminandam, attestationes praedictas eis
sub bulla nostra transmittentes inclusas. Coram quibus postea partibus
constitutis, quum iam dictus Bocardus testes suos recipi postularet, fuit ex
adverso responsum, quod non erat aliquatenus audiendus, utpote qui per dilectos
filios archipresbyterum, magistrum scholarum, et magistrum P. Parvum canonicum
Bituricenses, iudices delegatos a nobis, sententia erat excommunicationis
adstrictus pro eo, quod ad mandatum eorum Hugonem clericum in canonicum
Fayensem admittere recusabat. Quumque postmodun idem Bocardus super absolutione
sua literas eorundem iudicum praesentasset, adversa pars eos coepit arguere
falsitatis eo, quod clausula finalis earum tam in incausti colore quam in
literarum forma a scriptura reliqua discordabat, allegans eundem B. tanquam
reum criminis falsitatis ab intentione sua penitus repellendum. Porro post
contentiones multiplices et diversas iudices ipsi de voluntate partium testes
tam super principali quam incidentibus receperunt. Sed eodem B. postmodum ad
nostram audientiam appellante, iudices ipsi partes cum attestationibus et actis
iudicii sigillis propriis consignatis ad nostram praesentiam remiserunt. Partes
itaque propter hoc nuper apud sedem apostolicam constitutae coram dilecto filio
nostro Cynthio tituli sancti Laurentii in Lucina presbytero cardinali, quem
ipsis deputavimus auditorem, aliquamdiu litigarunt.] Nos igitur,
attestationibus utriusque partis diligenter
inspectis, invenimus evidenter esse probatum,
eundem P. publicum aleatorem esse ac usurarium manifestum; utpote qui undecim
denarios pro duodecim publice
mutuaverat in ludo. Unde, licet ad palliandum tantae praesumptionis excessum
proposuerit idem Petrus, quod hoc
fecerat iuxta consuetudinem Gallicorum clericorum, qua fere universi clerici
mutuant sic frequenter et ludunt: nos tamen, qui ex officii nostri debito
pestes huiusmodi exstirpare proponimus, atque ludos voluptuosos, occasione
quorum sub quadam curialitatis imagine ad dissolutionis materiam devenitur,
penitus improbamus, excusationem praedictam, quae per pravam consuetudinem,
quae corruptela dicenda est potius,
palliatur, frivolam reputantes, quum in illis magis plectibilis sit offensa,
per quos ad excusandas excusationes in culpis delinquendi auctoritas usurpatur,
quod circa eundem P. de succentoria praedicta
factum esse dignoscitur, propter indignitatem et vilitatem ipsius duximus
irritandum, quum personis vilibus et indignis portae dignitatis patere non
debeant iuxta legitimas sanctiones. Praeterea contra praefatum B. fuit
manifeste per testes probatum, quod de conscientia iudicum praedictorum Bituricensium ultima clausula inserta non fuerat in
literis eorundem, sicut in ipsorum depositionibus exprimitur evidenter; †Robertus quoque diaconus, ad hoc probandum
testis inductus, illud idem deposuit, et adiecit, quod, quum deberet easdem
literas sigillare, [illas] diligenter inspexit, nec eandem clausulam
appositam tunc invenit. Unde pars altera proponebat, quod, quum praedictus
B. scienter usus fuerit literis sic falsatis, debebat merito tanquam falsarius omnino repelli. Verum nos, attendentes,
quod, etsi constaret evidentissime,
quod dicta clausula literis illis fuisset apposita praeter conscientiam iudicum
praedictorum, quia tamen fides nobis facta non fuit, quod dictus B. illam
clausulam apposuerit, vel procuraverit, ut ab alio poneretur, vel etiam, quod
scienter usus fuerit literis sic falsitatis, ab huiusmodi falsitatis obiectu
eundem duximus absolvendum; maxime quum, postquam sibi hoc obiectum fuit,
praetermiserit penitus uti eis. †[Ad haec per testes Bocardi super principali
negotio productos fuit satis sufficienter ostensum, quod quinta feria et, ut
loquamur expressius, die Iovis post festivitatem sancti Michaelis, biennio iam
elapso, succentoria sibi concessa fuerat supradicta; sed per confessionem
eiusdem apparuit, quod idem festum eodem anno die Iovis fuerat celebratum,
sicque fuit per consequentiam comprobatum, quod octavo die post festum ipsum
eidem B. dicta donatio facta fuit. Ceterum per sex testes, cantorem scilicet,
Oliverium, W. Gerru, R. Agnellum, I. Marinum, P. de Marcai, quos supradictus P.
ad probandum, quod donatio sibi facta praecesserat, introduxit, exstitit
manifeste probatum, quod anteriori tempore sibi fuerat succentoria saepedicta
collata, quum Oliverius, W. et I. manifeste dicant, quod secunda vel tertia, et
cantor quod tertia vel quarta die post dictum festum, et P. quod in hebdomada
post idem festum eidem Petro donatio facta fuit. Verum per testes, quos
Bocardus ad reprobationem testium iam dictorum induxit Oliverius et Willelmus
fuerunt tanquam manifesti fornicarii reprobati. Cantor quoque per multos testes
convincitur esse periurus, quia, quum iuratus dixerit, quod Bocardo
succentoriam nunquam dederat supradictam, per multos testes probatum est ex
adverso, quod ipsis praesentibus cantor investivit eundem. Insuper R. Agnellus
nihil deposuisse dignoscitur super negotio principali, licet pars Petri, dicens
ipsum amphibologice fuisse locutum, ostendere nisa fuerit, quod idem testis
super principali dixerit illud idem, quod Riverius et Willelmus. Duo vero
residui, scilicet I. Marinus et P. de Marcai, remanserunt, qui nequiverunt
rationabiliter reprobari, quia, licet dixerit pars Bocardi, quod ipsius P.
testimonio fides habenda non erat, quoniam in causa Petri fuerat procurator,
quod ex eo nitebatur adstruere, quia testes eiusdem Bocardi dixerant, quod idem
I. literas Petri portaverat, quaesierat testes, et quaedam huiusmodi fecerat,
quia tamen nobis non constitit, quod eiusdem P. fuerit procurator, eius
testimonio fidem censuimus adhibendam. Sed et illud frivolum reputavimus, quod
proposuit eadem pars Bocardi, videlicet, quia, quum Petrus de Marcai dixerit,
quod in hebdomada post praedictum festum saepedicto Petro donatio facta fuit,
innuitur, quod donationem ipsius B., quae octavo die post idem festum facta
fuerat, eadem, Petri donatio minime praecessisset. Nam quum hebdomada vel
septimana nequaquam ultra diem septimum extendatur, apparet, quia donatio, quae
facta fuerat in hebdomada vel etiam septimana, citeriori utique tempore fuit
facta quam illa, quae facta fuit postmodum in octavo.] Quum igitur per
depositiones saltem duorum testium, qui nullatenus reprobati fuerunt, nobis
constiterit evidenter, quod concessio
P. facta praecesserit, quanquam propter indignitatem eiusdem P. meruerit reprobari, concessionem
postmodum B. factam irritam decernimus et inanem. Quia vero cantor ad quem ipsius succentoriae donatio spectare
proponitur, ut de ipsius periurio taceamus, adeo inconstanter se habuit in
hoc facto, ut, sicut praemissum est,
prima donatione non reprobata secundam facere attentaverit, et dignum sit, ut
in eo quis puniatur, in quo visus est deliquisse, in hoc eius duximus
varietatis inconstantiam puniendam, ut concedendi succentoriam ipsam hac vice
nullam habeat facultatem, praesentium vobis auctoritate mandantes concedimus,
quatenus eandem, auctoritate nostra suffulti, sublato appellationis obstaculo personae idoneae assignetis, [contradictores etc.]
|