CAP.
XIV.
Privati
homines regulariter nequeunt constituere collegium et habere signa collegii,
nisi eis aliter concedatur.
Idem
Praeposito R. et I. Archidiacono Suessionensibus.
Dilecta in
Christo filia abbatissa Iotrensis nobis insinuare curavit, quod, quum
presbyteri et clerici Iotrensis ecclesiae Meldensis dioecesis non consueverint
proprium habere sigillum, nec sint unum corpus ita, quod capitulum
appellaretur, nihilominus tamen
contra voluntatem ipsius abbatissae, quae ipsorum caput est et patrona, sigillum habere contendunt
†in ipsius praeiudicium et gravamen; quare id eis a nobis petiit inhiberi.
Quia vero nobis non constitit de praemissis, Discretioni vestrae mandamus, quatenus, inquisita super his
diligentius veritate, si
vobis constiterit ita esse dictis presbyteris et clericis auctoritate nostra inhibeatis
expresse, ne praesumant vel de novo fabricare sigillum, vel uti eo, si forte
noviter fuerit fabricatum, ipsos si contra prohibitionem nostram venire
praesumpserint, a praesumptione huiusmodi per censuras ecclesiasticas
appellatione postposita compescentes.
|