CAP.
XV.
Qui contra
iuramentum negat praelatum dominum suum, vel coram iudice saeculari de ipso
conqueritur vel ipsum invadit, deponi debet.
Idem S.
Auberti Archidiacono, Abbati de Annona Praeposito Cameracensi.
Gravem et
dolore non vacuam, †ac toti clero contumeliarum aculeis circumfertam
recepimus questionem, quod, quum venerabilis frater noster Ambianensis
episcopus quoddam beneficium vacans, quod altare dicitur de Villesco, cuidam
idoneo, prout ad se spectare credebat, absente tamen Ambianensi archidiacono
contulisset, idem archidiaconus, stipatus caterva Manasseri fratris sui et
quorundam aliorum, accedens ad episcopum memoratum, et proponens, quod ei
iniuriatus fuerat super hoc, institit apud eum, ut sine causae cognitione a
beneficio ipso prorsus amoveretur ab episcopo institutus. (Et infra:) Discretioni
vestrae mandamus, quatenus, si vobis constiterit, archidiaconum saepe dictum semel et secundo contra fidem
homagii praestiti ac debitam reverentiam episcopum suum esse dominum negasse,
vel in foro saeculari deposuisse contra eum super rebus spiritualibus
quaestionem, aut tam invasoribus episcopi et sociorum eius, quam fratri eius
vel complicibus suis causam vel consilium praebuisse, ipsum, tanquam membrum
putridum, ne sua contaminet alios corruptela, ab Ambianensi ecclesia perpetuo abscindatis et removeatis
omnino, beneficia sua
facientes personis idoneis per illos, ad quos donatio eorum pertinet, assignari; alioquin,
quia contra eum publica fama laborat, et manifestae praesumptiones apparent,
purgationem ei super praemissis canonicam cum manu decima eiusdem dignitatis et
ordinis eiusdem provinciae indicatis. Quod si forte in tali purgatione
defecerit infra tempus praefigendum a vobis ipsum cuiuslibet contradictionis et
appellationis impedimento sublato officio beneficioque privetis, facientes
nihilominus sicut superius est expressum beneficia, quae idem archidiaconus
detinet personis idoneis assignari.
|