CAP.
XVI.
Ponit XV.
gravamina, illata religiosis, a quibus praecipit praelatos abstinere.
Gregorius IX.
universis ecclesiarum Praelatis.
Nimis iniqua (Et infra:) Quum religiosi
viri, abnegantes salubriter semet ipsos, elegerint in paupertate Christo
pauperi ad placitum famulari, tanquam nihil habentes, et omnia possidentes: non
desunt plerique tam ecclesiarum praelati quam alii, qui, caeca cupiditate seducti, propriae aviditati subtrahi
reputantes quicquid praedictis fidelium pietas elargitur, quietem ipsorum
multipliciter inquietant. Volunt namque contra regulam a sede apostolica
approbabatam et sui ordinis instituta ipsis invitis eorum confessiones audire,
ac eis iniungere poenitentias, et eucharistiam exhibere; nec volunt, ut corpus Christi in eorum oratoriis
reservetur. Et fratees ipsorum defunctos apud ecclesias suas compellunt
sepeliri, et eorum exsequias celebrari, et, si quis decedentium fratrum alibi
quam in suis ecclesiis eligat sepulturam, funus primo ad ecclesias suas deferri
cogunt, ut oblatio suis usibus cedat. Nec sustinentes, eos habere campanam, vel
coemeterium benedictum, certis tantum temporibus permittunt ipsos celebrare
divina. Volunt quoque in domibus eorum certum numerum fratrum, sacerdotum
clericorum et laicorum, nec non cereorum, lampadarum et ornamentorum pro
voluntate sua taxare, ac residuum cereorum, quando noviter apponuntur exigunt
ab eisdem. Nec permittunt, quod novi sacerdotes eorum alibi quam in ecclesiis
suis celebrent primas missas, eos nihilominus compellentes, ut in quotidianis
missis, quas in suis locis et altaribus celebrant, oblationes ad opus eorum
recipiant et reservent; quicquid etiam eis, dum celebrant missarum solennia,
intra domorum suarum ambitum pia fidelium devotione donatur, ab ipsis
extorquere oblationis nomine contendentes, quod eisdem tam in ornamentis
altaris quam in libris ecclesiasticis absolute confertur, vendicant perperam
iuri suo. Quocirca mandamus, quatenus universi et singuli a praenotatis
gravaminibus desistatis, subditos vestros ab huiusmodi arctius compescendo. [XII. Kal. Sept. 1231.]
|