CAP.
XVIII.
Non servans
interdictum, suspensus est ab officio et beneficio, et omni iurisdictione. H.
d. secundum verum intellectum.
Idem
Archiepiscopo Bracarensi.
Tanta est
clavis Petri (Et infra:) Ad
confusionem P. episcopi quondam Colubriensis non potest in memoriam non venire,
quantum in nos et ecclesiam Romanam deliquerit, despexerit Petri claves, et
ecclesiasticam laeserit potestatem, quum non solum interdicti sententiam, quam
servaverat ab initio, temere violavit, verum etiam induxit alios, immo
compulit, non servare, et quos inducere monitis et flectere minis ac terroribus
ad violandam interdicti sententiam nulla potuit ratione, post atroces iniurias,
amissionem bonorum, spoliationem parentum, dignitatibus, praebendis et
beneficiis spolians, coegit miserabiliter exsulare, ea suis in hac parte
fautoribus non absque praesumptione temeraria conferendo, quae omnia idem
episcopus in nostra et fratrum nostrorum praesentia publice recognovit. Licet autem
memoratus episcopus in manibus nostris spontanea cesserit voluntate: nolentes
tamen, ut hi, qui huiusmodi sententiam interdicti non sunt veriti temeritate
propria violare, ac recipere dignitates, praebendas ac beneficia aliorum, qui
absque culpa et sine causa rationabili eis fuerant spoliati, severitatem
effugiant canonicae ultionis, ne facti perversitas transeat praesumptoribus in
exemplum, auctoritate Dei omnipotentis omnem institutionem, destitutionem,
collationem praebendarum, beneficiorum ac dignitatum praesumptas per eundem
episcopum, et excommunicationis seu interdicti sententias, in quoscunque hac
occasione prolatas ab eo post interdicti violationem eiusdem, decernimus
irritas et inanes. Quia vero, ubi magis exceditur, ibi est severius vindicandum,
mandamus, quatenus omnibus, quos praedictus episcopus in supra dicta beneficia,
praebendas et dignitates intrusit, non solum a beneficiis ipsis, praebendis et
dignitatibus, verum etiam ab aliis beneficiis, si qua obtinent, et ecclesiis
prorsus amotis, tam praesumptores eosdem, quam omnes alios, qui praefatum
interdictum damnabiliter violarunt, suspendas auctoritate apostolica ab officio
et beneficio. Illos quoque, quos in personas et res praedictorum canonicorum,
praelatorum et clericorum manus temerarias constiterit extendisse, ad nostram
venire compellas praesentiam, pro meritis sententiam recepturos, invocato ad
hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis.
|