Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS XXXII.   DE NOVI OPERIS NUNCIATIONE.
      • CAP. I.   Etiam ecclesia aedificata post nunciationem novi operis destruenda est expensis construentis. H. de cum sequenti.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XXXII.

 

DE NOVI OPERIS NUNCIATIONE.

 

CAP. I.

 

Etiam ecclesia aedificata post nunciationem novi operis destruenda est expensis construentis. H. de cum sequenti.

 

Lucius III. Paduano Episcopo.

 

Intelleximus ex literis tuis, quod, quum causa, quae vertitur inter dilectos filios nostros, priorem S. Cypriani de Venetia et clericos de Rodigio super capella, quae in praeiudicium baptismalis ecclesiae de Costa ab eisdem clericis est constructa, sicut nobis eiusdem prioris relatio demonstravit, fraternitati tuae a sede apostolica delegata fuissetfine canonico terminanda, partibus ad tuam praesentiam convocatis, per testes sufficienter tibi innotuit, quod praefata ecclesia de Rodigo eandem capellam post appellationem ad nos factam, et denunciationem novi operis aedificare coeperat, et ob hoc praefatus prior in iudicio postulabat, quicquid in saepe dicta capella post appellationem ad nos factam, et post denunciationem novi operis factum fuerat, penitus demoliri. Super quo discretioni tuae dubium videbatur, utrum ad haec canonico procedi posset iudicio, [et], quum nihil de nunciatione novi operis sit in canonibus definitum, duxisti sedem apostolicam consulendam. Quia vero, sicut humanae leges non dedignantur sacros canones imitari, ita et sacrorum statuta canonum priorum principum constitutionibus adiuvantur, fraternitati tuae praesentibus literis mandamus, quatenus diligenter considerans, quod post denunciationem novi operis, sive iure sive iniuria aliquid construatur, de legalibus debet constitutionibus demoliri. Et quia nulla ecclesia in praeiudicium est alterius construenda, adscitis tibi viris prudentibus negotium ipsum, secundum legum et canonum statuta appellatione remota non differas terminare. Nam quum te credamus in utroque iure peritum: securius duximus, causam per tuam sollicitudinem terminari qui per dicta partium et terminos et fines locorum plenius poteris cognoscere veritatem, quam aliquid a nobis ignorantibus qualitatem negotii definiri.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License