CAP.
II.
Summatum est
supra capitulo primo.
Innocentius
III. Cantuariensi Archiepiscopo.
Quum ex
iniuncto †[nobis apostolatus officio locum eius licet immeriti teneamus, qui
iuxta verbum propheticum liberavit pauperem a potente et inopem, cui non erat
adiutor, diligenti studio satagere nos oportet, ne minores a maioribus
opprimantur, sed ut praelati sic exerceant acceptam iurisdictionem in subditos,
ut prodesse probentur potius quam praeesse. Haec ergo secundum officii nostri
debitum attendentes,] districta
[dudum] tibi iussione mandavimus, ut in negotio capellae de Lamhee
iuxta formam in literis apostolicis comprehensam ab oppressione monachorum
Cantuariensium omnino cessares. [Super quo venientes ad praesentiam
nostram dilecti filii B. de Boxleia et W. de Ponte Roberti abbates, nuncii tui,
fraternitatem tuam nitebantur multipliciter excusare. In primis siquidem
proponentes, quod, quum bonae memoriae Theobaldus Cantuariensis archiepiscopus
et gloriosus Thomas successor ipsius, attendentes, quod nemo militans Deo
implicat se negotiis saecularibus, et nolentes monachos Cantuarienses relictis
divinis officiis ad negotia saecularia se transferre, ad honorem protomartyris
Stephani aedificandi ecclesiam voluntatem et propositum habuissent, et in ea saeculares
clericos ordinandi, de suis proventibus et ecclesiis eis redditibus
assignandis, per quos tam apud apostolicam sedem quam apud curias saeculares
sua possent negotia expedire, laudabile primi propositum obitus festinatus,
secundi longum exsilium impedivit, sicut in literis venerabilis fratris nostri
I. quondam Lugdunensis archiepiscopi plenius continebatur expressum, quae in
nostra et fratrum nostrorum fuerunt praesentia recitatae. His bonae memoriae
Balduinus Cantuariensis archiepiscopus ita proposito ut officio, voluntate ut
dignitate succedens, prope suburbium civitatis Cantuariensis quasi per stadia
tria vel quatuor ad honorem praefati protomartyris et beati Thomae construere
coepit ecclesiam, felicis recordationis Urbani Papae praedecessoris nostri
super hoc indulgentia primitus impetrata. Cuius sibi fuit auctoritate
concessum, ut in honorem ipsorum martyrum et aedificare posset ecclesiam, et de
personis idoneis ordinare, quibus in ecclesiasticis beneficiis canonice
provideret; sic tamen, quod ecclesiae debitis obsequiis et necessariis
stipendiis minime fraudarentur. Et licet idem Urbanus adversus dictum B.
praedecessorem tuum super demolitione operis suas saepius literas destinasset,
quia in eis non faciebat de concessa iam indulgentia mentionem, ei dicebant per
rescripta frequentia nullatenus derogatum, quae praeterea proponebant et per
falsi suggestionem et veritate tacita impetrata, et id ipsius archiepiscopi
notitiam minime devenisse. Unde, si eis non paruerat, de iure non poterat
reprehendi. Rescriptum quoque sanctae memoriae Gregorii Papae praedecessoris
nostri pro se pariter producebant, qui, quum per literas indulserit generales, ut
rescripta, quae a tribus mensibus ante obitum praedicti Urbani praedecessoris
sui fuerant impetrata, eandem firmitatem haberent, non obstante obitu
mandatoris, quam obtinere, si tunc viveret, debuissent, negotia, quae ipsum
archiepiscopum et eius clericos contingebant, sub praemissa noluit generalitate
concludi, per quod nimirum rescriptum praedecessoris sui dicebant literis
derogatum, quas adversus archiepiscopum direxerat ad instantiam monachorum.
Quibus siquidem literis, et etiam bonae memoriae Clementis successoris sui, qui
eius in hac parte fuerat imitator, per factam tunc temporis amicabilem
compositionem de partium voluntate inter archiepiscopum et monachos memaratos
per carissimum in Christo filium nostrum R. Anglorum regem illustrem, et
venerabilem fratrem nostrum Walterum Rothomagensem archiepiscopum, et quosdam
episcopos et abbates, dicebant penitus derogatum. Quum enim tempore praefati B.
Cantuariensis archiepiscopi praemissi rex, archiepiscopus et episcopi et
abbates Cantuariam accessissent, in eos fuit tam de constructione ipsius
ecclesiae quam institutione prioris et quibusdam aliis quaestionibus a partibus
compromissum. Ipsi autem diligenti deliberatione praemissa pariter iudicarunt,
quod ipse archiepiscopus rationabiliter aedificaverit ecclesiam memoratam. Ipse
tamen pro bono pacis concessit ad praedicti regis instantiam et etiam aliorum,
quod canonicorum collegium ad locum transferret alium, quem eligeret
competentem. Per hanc ergo compositionem dicti nuncii tui renunciasse dicebant
monachos rescriptis praecedentibus a sede apostolica impetratis, quum exinde
dictus archiepiscopus loco priore dimisso, ubi aedificare non potuerat sine
scandalo monachorum, ad locum de Lamhee per quinquaginta miliaria distantem a
civitate Cantuariae, suum propositum transtulisset, ubi et ecclesiam, sicut
prius fecerat, aedificare coepit ad honorem martyrum praedictorum, ut sic
propter nimiam locorum distantiam nulla remaneret monachis materia conquerendi.
Cui postea tu succedens, quod ab ipso minus factum fuerat perficere voluisti,
et quod ipsum tibi liceret ex rescripto literarum bonae memoriae Coelestini
Papae praedecessoris nostri ostendere nilebantur, qui anno pontificatus sui
septimo et extremo ad omnem inter ecclesias Cantuariensem et de Lamhee
discordiam sopiendam, et ne canonici de Lamhee facultatem haberent contra
cathedralem ecclesiam insurgendi, disponendi de ipsa ecclesia de Lamhee
interius et exterius, non obstantibus literis ad venerabilem fratrem nostrum
Cicestrensem episcopum et dilectos filios de Waltham et de Radinges abbates
obtentis, concessit tibi liberam facultatem. Per has ergo literas praecedentia
scripta sua, quae his videbantur adversa, dicebant penitus revocata.
Intentionem ergo suam probare dicti tui nuncii satagebant per laudabile
propositum Theobaldi et gloriosi Thomae martyris pontificum praemissorum, et
per Urbani, Gregorii et Coelestini Romanorum Pontificum indulgentias et
rescripta, et praemissam compositionem factam de partium voluntate. Verum
praemissis rationibus ex parte monachorum fuit ex ordine taliter obviatum, quod
de occultis hominum vuluntatibus, quas sibi tantum Dominus reservavit, qui
renes et corda scrutatur, a nobis iudicari non poterat nec debebat, nec ipsi
valebant ad talia respondere, quae proponere in iudicio nihil aliud erat, quam
de secretis cordium divinare. Sane per indulgentiam Urbani Papae praedecessoris
nostri, de qua praemisimus, iuri suo in nullo dicebant penitus derogatum, quia
canonica beneficiorum assignatio per eam Cantuariensi archiepiscopo servabatur,
qui iuxta constitutionem canonicam sine tractatu et assensu monachorum
procedere non valebat, qui nedum quod ipsius facto in hac parte consenserint,
verum etiam contradixerint expresse, sicut sequentia docuerunt, et adhuc in
eodem proposito perseverant. Eis ergo contradicentibus, superioris fuerat
iudicium exspectandum. Idem etiam ea ratione ostendere mitebantur, quia iuxta
sanctiones legitimas, si quando alicui conceditur beneficium principale, puta
libera factio testamenti, nihil videtur aliud indulgeri, quam ut modo testetur
legitimo, et etiam consueto. Ille quoque, qui, ut in loco publico aedificare
posset, a principe similiter impetravit, aedificare cum alterius incommodo non
valebit, nisi et hoc ipsum a principe postulatum fuerit et concessum. Per
sequentes etiam ipsius Urbani literas exsecutorias, quibus opus ipsum
maledictum haberi voluit et profanum, asserebant praescriptae indulgentiae
derogatum, quae sive coram eodem Urbano fuerit ostensa, proponebant eam penitus
abrogatam, quum ea non obstante demolitio ipsius ecclesiae fuerit demandata,
sive fuerit praetermissa, sibi debuit imputari, quum iure civili etiam caveatur,
quod sub praetextu instrumentorum postea repertorum lites non debeant
restaurari. Id ipsum per literas piae recordationis Clementis Papae
praedecessoris nostri probare volebant, in cuius praesentia nunciis partium
constitutis, quum dictus B. praedecessor tuus opus maledictum et profanum
voluisset contumaciter et pertinaciter consummare, ad exemplum Urbani Papae
praedecessoris sui praefato archiepiscopo de consilio fratrum districte
praecepit, ut quicquid fecerat in ecclesia nominata curaret sine dilatione
qualibet demoliri, quod de instituendis canonicis et aliis fuerat perperam
attentatum, in irritum penitus revocato, ubi, sive omissa fuerit praemissa
indulgentia, vel etiam allegata, eorum non poterat ratione praemissa propositum
impedire. Per ipsam vero compositionem, de qua praemisimus, tanquam regio metu
violenter extortam, partem suam in nullo gravari posse dicebant. Quum enim
dictus Clemens Papa praedecessor noster pro sedanda discordia inter
archiepiscopum et monachos Cantuarienses exorta bonae memoriae Iohannem
Anagninum tunc temporis tit. sancti Marci presbyterum cardinalem, apostolicae
sedis legatum, postea vero episcopum Praenestinum, in Angliam specialiter
destinasset, postquam illuc transfretavit, factum fuit dicto B. Cantuariensi
archiepiscopo procurante, quod apud portum Dovoriae contra voluntatem suam per
dies plurimos teneretur, quod in gravem ecclesiae Romanae iniuriam redundavit,
nec ante permissus fuit Cantuariam proficisci, quam per dictum regem Anglorum,
qui eodem tempore cum episcopis suis Cantuariam venerat, in pace, quam fecerunt
cum archiepiscopo, monachi vim passi fuerunt, et compulsi sunt omnia sustinere.
Quod ideo quum prope positus audisset, et postea praesens apud Cantuariam
cognovisset, scripto mandare curavit, ut rei veritus omnibus innotesceret, et
quod factum fuerat non generaret praeiudicium iustitiae monachorum, et, si
archiepiscopus ipse vel aliquis de successoribus eius scripturam super forma
pacis quandoque proferret, sciretur ab omnibus, eam fratribus iam dictae ecclesiae
nec consentientibus nec scientibus fuisse confectam, nec sibi exhibitam
postulanti, qui ad causam fuerat a summo Pontifice destinatus. Unde vel rem
gestam confirmare debuerat, si iustitiae concordaret, vel, si aliter facta
fuerat, infirmare. Sic ergo cognoscens intercessisse illi facto violentiam
manifestam, auctoritate, qua fungebatur, apostolica statuit, quod nec concordia
sic facta valeret, neque compromissio violenter extorta, neque scriptum aliquod
sic conceptum, et quod ipsis monachis in posterum praeiudicium non afferret,
quum omnia eo praesente ac contradicente fuerint adimpleta, sicut in suis
literis patentibus continetur, quas coram nobis fecimus recitari. Post haec,
quum bonae memoriae Coelestinus Papa praedecessor noster omnia, quae per memoratum
B. archiepiscopum circa monachos vi vel metu acta fuerant, auctoritate
apostolica in irritum revocaret, nominatim ea, quae legato Romanae ecclesiae
praesente et contradicente contra mandatum sedis apostolicae facta
proponebantur, sicut in authentico eiusdem legati, I. videlicet Anagnini
quondam presbyteri cardinalis ob causam ipsam in Angliam destinati,
continebantur expressa, viribus carere decrevit, et quaecunque contra ius
monachorum vel tenorem privilegiorum apostolicae sedis idem archiepiscopus
impetrarat. Insuper statuens, ut nullus hominum quae male gesserat ad
consequentiam traheret, nec ea, quae a sede apostolica obtinuerat tacita
veritate, iuri monachorum vel privilegiis ullo unquam tempore in aliquo
praeiudicium generarent; quemadmodum nobis et fratribus nostris ex ipsorum
constitit continentia literarum. Ex ipsa quoque maiore loci distantia sibi
asserebant monachi maius praeiudicium generatum, quia, quum in eorum defectum,
sicut a tuis nunciis dicebatur, saeculares clerici fuerint evocati, vix possent
per eos vicinos Cantuariensis ecclesiae negotia monachis absentibus procurari,
quae ipsis procul positis et captata eorum absentia sine monachorum conscientia
tractarentur et eis penitus inconsultis, unde Cantuariensis ecclesia dispendium
incurreret et iacturam. Sic ergo per hoc nihil eis accessit, eadem
contradictionis causa manente. Ultimum quoque rescriptum dicti Coelestini Papae
praedecessoris nostri carere viribus asserebant, utpote per suppressionem
veritatis surreptum, quoniam in eo nulla fiebat mentio mandatorum, quae ab
Urbano Papa et Clemente processerant, nec etiam confirmationis illius, quam
ipsemet super cassatione compositionis praedictae concessit; et praesertim,
quum rescriptum illud indulsisse dicatur eo tempore, quo eum infirmitas admodum
praegravabat. Ad fundandam sane intentionem suam praedictorum Urbani, Clementis
et Coelestini Romanorum Pontificum rescripta, nec non et nostrum post illa,
iidem monachi producebant, quibus urgentissime mandabatur, ut, quicquid de
praefata capella fuerat attentatum, haberetur irritum et inane.] Quum autem quae praemisimus in nostra fratrumque nostrorum praesentia
prudenter essent a nunciis allegata: nos, qui tempus accepimus iustitiam
iudicandi, volentes illius vestigiis inhaerere, apud quem non est acceptio
personarum, cuius locum licet indigni tenemus in terris, et ita via regia
prudenter incedere, ut non declinemus ad dextram vel sinistram, praedecessores quoque nostros Urbanum, Clementem et etiam
Coelestinum credentes amplius imitandos in illis maxime, quae deliberatione
praevia statuerunt, de communi fratrum nostrorum consilio Fraternitati tuae per
apostolica scripta mandamus et in
virtute obedientiae districte praecipimus, quatenus, omni contradictione et excusatione et appellatione cessantibus, infra
XXX. dies post receptionem praesentium quicquid aedificatum est in ecclesia
de Lamech post novi operis nunciationem, expensis tuis facias penitus demoliri,
(eo non obstante, si etiam absens [ab
ecclesia tua] exstiteris, quum cautum sit etiam legitima sanctione, ut, si is, cui opus novum fuerat
nunciatum, ante remissionem aedificaverit, deinde agere coeperit, ius sibi esse
ita aedificatum habere, sibi debeat actio denegari,) reducens prorsus in
irritum quicquid de instituendis ibi canonicis et aliis ad ipsam ecclesiam
pertinentibus a te vel a
praedecessore tuo cognoscitur ordinatum, eorum reditibus ad statum pristinum
revocatis, quos ab obligatione praestiti iuramenti, pro eo, quod ibidem
instituti fuerunt, auctoritate nostra per te denunciari praecipimus absolutos.
Quum enim amodo non teneat principale, quicquid ex eo vel ob id secutum est,
sub praemissa districtione decernimus, irritandum, †sicut sancitum est traditione canonica et civili. [Clericos praeterea, qui in capella ipsa post
inhibitiones apostolicos divina officia celebrarunt, sicut nos per alia scripta
nostra mandavimus, tamdiu habeas pro suspensis, quosque super hoc satisfacerint
competenter, et universa, quae in praedictorum monachorum sunt attentata
gravamen, exeniorum videlicet et ecclesiarum et aliorum invasione, quae ante
appellationem habuerant, non differas dictis monachis resignare; ac de cetero
circa statum monasterii contra prohibitionem nostram huius occasione negotii
non praesumas aliquid innovere. Si vero (quod non credimus) praeceptum
nostrum, sicut praemissum est, vel contempseris vel distuleris adimplere, a
pontificali officio ex tunc noveris te suspensum, et pro contemptu mandati
apostolici ad nostram venire te volumus praesentiam responsurum. Venerabilibus
quoque fratribus nostris Cantuariensis ecclesiae suffraganeis de consilio
fratrum nostrorum in virtute obedientiae districte praecipiendo mandamus,
quatenus, nisi tu infra praemissum tempus mandatum nostrum duxeris ad effectum,
ipsi nullam tibi impendant obedientiam vel reverentiam, quia iustum est, quod
ei non obediatur a subditis, qui suo contemnit obedire praelato. Quod si forte
nec sic te poterimus ad bonum obedientiae revocare, propter quod malum nunquam
committitur, bonum autem debet saepius intermitti, maiorem tibi animadversionem
noveris imminere, quum ferro sint abscindenda vulnera, quae fomentorum non
sentiunt medicinam. Sane super praemissis, in quibus salva conscientia non
poteramus alio modo procedere, fraternitatem tuam rogamus nullatenus
contristari, quia (teste Deo) non ex indignatione aliqua processerunt, sed
quia, quum simus, licet insufficientes, in sede iustitiae constituti, unde iura
sua servare tenemur singulis illibata, fraternitati tuae, quam sincerius
amplexamur, quum te inter fratres et coepiscopos nostros honorabile membrum et
in domo Domini columnam immobilem habeamus, non potuimus sine gravi offensa
creatoris deferre. Nec nobis in hac parte potes aliquid imputare, quum secundum
traditionem canonicam, quando non nisi peccando alicui consuli potest, tunc
aestimare debet homo, quid faciat non habere. In ipsis etiam legibus
saecularibus invenitur, ut quae facta laedunt pietatem, aestimationem,
verecundiam nostram, et generaliter quae bonis moribus adversantur, nec posse
nos facere sit credendum.] Super eo quoque non sufficimus admirari, quod,
quum dicta ecclesia iam dudum quasi lapis
offensionis fuerit et petra scandali, pro qua nos et praedecessores nostri
adversus te tuosque praedecessores ita graviter sumus moti, et viri
religiosi pariter et prudentes,
monachi Cantuarienses, qui omnia dimiserunt pro Christo, tot laboribus et doloribus, tot timoribus et periculis
personas et res non dubitaverunt frequenter exponere, quod procul dubio tam illi quam isti, ut dictum est, non fecissent, nisi
cognoscerent praemissa respicere in grave Cantuariensis ecclesiae detrimentum, ut de aliis omittamus, tu saltem pro
vitando tam gravi scandalo proximorum ab huiusmodi etiam tibi prohibitis non
cessasti, quum sacrae scripturae testimonio debueras didicisse, quod, licet
opera illa, quae sine mortali peccato omitti non possunt, non sunt pro vitando
scandalo dimittenda, nec ea debeant pro scandalo vitando committi, quae sine
mortali peccato committi non possunt: ab his tamen, quae sine mortali peccato
committi possunt pariter et dimitti, sit pro scandalo tollendo cessandum, et
eis etiam pro vitando scandalo insistendum. Unde Apostolus dicit: “Si scandalizatur frater, non comedam carnes in aeternum,”
et Dominus in evangelio contra eos, qui scandali praestant materiam: “Vae,”
inquit, “homini illi, per quem scandalum venit; melius est ei, ut suspendatur
mola asinaria ad collum eius, et demergatur in profundum.” Et licet maiorum
scandalum sit vitandum, vitandum est etiam scandalum pusillorum, iuxta
testimonium veritatis, “qui scandalizaverit,” inquit, “unum de pusillis istis minimis, qui in me credunt, etc.” Finis
ergo his, quae praemissa sunt, de cetero
taliter a te imponatur, quod praeteritae contradictionis rebellio per virtutem
sequentis obedientiae valeat non immerito
expiari. [Dat. Lat. Kal. Dec. Pont.
nostr. Ao. I. 1198.]
|