CAP.
III.
In optione est
nunciantis novum opus, an intra tres
menses de praeiudicio suo debeat ostendere, et interim cessetur ab opere; an
vero recepta cautione de opere demoliendo statim aedificari permittat. H. d.
cum sequ.
Honorius III.
Significantibus
canonicis sanctae Opportunae Parisiensis
innotuit nobis, quod, quum super eo, quod N. Rufus civis Parisiensis in quadam platea ecclesiae suae, infra claustrum ipsorum sita, eis
prohibentibus in suum aedificabat praeiudicium et gravamen, deposuerunt coram
officiali Parisiensis archidiaconi quaestionem, eis offerentibus in continenti
probare praeiudicium et plateam ad suam ecclesiam pertinere, ac petentibus insuper, ut non obstante, quod dictus N.
cautionem de demoliendo opere offerebat, aedificium prohiberi. Et quia idem
officialis interloquendo decrevit, probationes eorum admittendas esse, ac ab opere
interim quiescendum, idem N. ad Senonensem ecclesiam provocavit. Sed quum
Senonensis officialis, Nicolai praedicti
cognatus, eadem interlocutoria pro
suae duntaxat voluntatis arbitrio revocata, decreverit, ad opus sub
cautione de demoliendo ipso, non admissis eorum probationibus, procedendum,
praedicti canonici nostram audientiam appellarunt, †unde petebant, ut ipsorum probationes recipi, ac prohiberi aedificium
mandaremus. Ideoque discretioni
vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, revocato in
irritum quicquid post appellationem huiusmodi temere inveneritis attentatum, †super
hoc quod iustum fuerit appellatione postposita statuatis, facientes etc.
|