CAP.
III.
Religiosi
etiam ex empti ecclesias et decimas non debent a laicis recipere, sine consensu
dioecesanorum. Hoc dicit usque ad §. Excommunicatos. – §. 1. Excommunicati et
interdicti omnino non debent admitti ad divina, etiam per religiosos exemptos.
H. d. usque ad §. In ecclesiis. Abbas Siculus. – §. 2. Religiosi etiam exempti
in ecclesiis, non pertinentibus ad eos, pleno iure non instituunt nec
destituunt inconsultis episcopis; sed rationem exigunt in temporalibus ab
institutis. H. d. usque ad §. Quodsi. – §. 3. Hospitalarii et Templarii semel
in anno celebrant in ecclesia, posita in loco interdicto; ibi tamen non
sepeliuntur corpora mortuorum. H. d. usque ad §. De confratribus. Abbas. – §.
4. Confratres exemptorum, seu ipsorum oblati, qui in totum non se
transtulerunt, iudicari possunt ab ordinariis locorum. H. d. usque ad tuo.
Abbas Siculus.
Alexander III.
in concilio Lateranensi.
Quum et
plantare sacram religionem, et plantatam fovere modis omnibus debeamus, nusquam
hoc melius exsequimur, quam si nutrire ea, quae recta sunt, et corrigere, quae
profectum virtutis impediunt, commissa nobis a Deo auctoritate curemus. Fratrum autem et coepiscoporum nostrorum
vehementi conquestione comperimus,
quod fratres Templi et Hospitalis, et alii quoque
religiosi, indulta sibi ab apostolica sede privilegia excedentes, contra
episcopalem auctoritatem multa praesumunt, quae et scandalum faciunt populo Dei et grave pariunt periculum
animarum. †Proposuerunt enim, quod
ecclesias recipiant de manibus laicorum, excommunicatos et interdictos ad
ecclesiastica sacramenta et sepulturam admittant in ecclesiis suis praeter
eorum conscientiam, et instituant et amoveant sacerdotes, et fratribus eorum ad
eleemosynas quaerendas euntibus, quum indultum sit eis, ut in eorum adventu
semel in anno aperiantur ecclesiae atque in eis divina celebrentur officia,
plures ex eis, de una sive diversis domibus ad interdictum locum saepius
accedentes, indulgentia privilegiorum in celebrandis officiis et sepeliendis
mortuis abutuntur, et tunc mortuos apud interdictas ecclesias sepelire
praesumunt. Occasione quoque fraternitatum, quas in pluribus locis faciunt,
robur episcopalis auctoritatis enervant, dum contra eorum sententiam sub
privilegiorum aliquorum obtentu munire cunctos intendunt, qui ad eorum
fraternitatem voluerint se conferre. In his autem, quia non tam de maiorum
conscientia vel consilio, quam de minorum indiscretione [quorundam] exceditur, et removenda ea, in quibus excedunt, et quae dubitationem
faciunt decrevimus declaranda. Ecclesias igitur et decimas de manu laicorum
sine consensu episcoporum tam illos quam etiam quoscunque alios religiosos
recipere prohibemus, dimissis etiam,
quascunque contra tenorem istum aliquo tempore receperunt. §. 1. Excommunicatos
quoque et nominatim interdictos tam ab illis quam ab aliis omnibus iuxta
episcoporum sententiam statuimus evitandos. §. 2. In ecclesiis vero suis, quae
ad eos pleno iure non pertinent, instituendos presbyteros episcopis
repraesentent; ut eis quidem de
plebis cura respondeant, ipsis vero pro rebus temporalibus rationem exhibeant
competentem. Institutos etiam inconsultis episcopis. non audeant removere. §.
3. Quodsi Templarii vel Hospitalarii ad ecclesiam venerint interdictam, non
nisi semel in anno ad ecclesiasticum officium admittantur, nec tunc ibi
sepeliantur corpora defunctorum. §. 4. De confratribus autem hoc constituimus, ut, si non se praedictis fratribus omnino
reddiderint, sed in proprietatibus suis omnimodo duxerint remanendum, propter
hoc ab episcoporum suorum sententia nullatenus eximantur, sed potestatem suam
in eos, sicut in alios parochianos suos exerceant, quum pro suis fuerint
excessibus corrigendi. Quod autem de praedictis fratribus dictum est, ab aliis
quoque religiosis, qui praesumptione sua episcoporum percipiunt iura, et contra
canonicas eorum sententias et tenorem privilegiorum nostrorum venire
praesumunt, praecipimus observari. Si enim contra institutum hoc venerint, et
ecclesiae, in quibus ista praesumpserint, subiaceant interdicto, et quod
egerint irritum habeatur et vacuum.
|