CAP.
IV.
Suis
privilegiis privandus est qui alienis derogat.
Idem
Archiepiscopis et Episcopis, ad quos literae istae pervenerint.
Dilecti filii nostri fratres Hospitalis
Hierosolymitani transmissa nobis conquestione monstrarunt, quod vos eis de
malefactoribus suis iustitiam facere non vultis, privilegia ipsorum recipere
contemnentes, †nec ipsos eleemosynas
quaerere in vestris parochiis, aut fratres eorum sepelire aliquatenus
permittatis. Quoniam igitur iidem fratres multis sunt libertatibus et
privilegiis a Romanis Pontificibus praemuniti, quae ut nostris temporibus
infringantur nolumus sustinere, fraternitati vestrae per apostolica scripta
praecipiendo mandamus, quatenus iam dictis fratribus in his, quae sibi ab
ecclesia Romana noscuntur indulta fuisse, nullam prorsus molestiam faciatis,
nec ea sibi contradicere vel denegare aliquatenus attentetis. Si enim de vobis
in veritate de cetero talia poterimus comperire, Pro certo sciatis, quod
nos concessa vobis privilegia decurtabimus, quum nostris et ecclesiae Romanae scriptis authenticis obviare minime
timeatis.
|