CAP.
V.
Etiam
privilegiati non possunt admittere excommunicatos ad sepulturam, et, si
admiserint, debent inde eos eiicere, et, si non fecerint, episcopus
supplebit.
Idem
Cantuariensi Archiepiscopo.
Ad haec †in beatorum Apostolorum principis sede
Domino disponente quanquam immeriti sumus constituti, ut plantare debeamus quae
ad virtutum spectant decorem, et evellere et eradicare curemus quae obvia sunt
rationi et profectum impediunt salutis. Intelleximus sane, quod Hospitalarii
nominatim excommunicatos contra prohibitiones episcoporum ecclesiasticae
praesumunt tradere sepulturae, non cogitantes, quam grave sit illis morte communicare,
quos, dum viverent, ecclesia a suo sinu pro eorum excessibus segregavit. Unde,
quoniam huiusmodi praesumptionem et temeritatem nolumus nec debemus aliquatenus
tolerare, frater, tibi per apostolica scripta Mandamus, quatenus
Hospitalariis praecipias, ut, si quos in excommunicatione defunctos in
coemeteriis ecclesiarum sepelierint, eos extra coemeteria ipsa penitus eiiciant. Quodsi facere noluerint,
tu hoc ipsum de his,
quos in excommunicatione defunctos esse tibi constiterit, auctoritate nostra remoto appellationis
obstaculo exsequaris. [Praeterea de his etc. – Dat.
Ferentini X. Kal. April. 1175.]
|