CAP.
VIII.
Per solutionem
census, quae fit Romanae ecclesiae, non probatur exemptio a iurisdictione
episcoporum.
Idem I.
apostolicae sedis Legato.
Recepimus
literas, quas de ecclesiis censualibus episcopatus venerabilis fratris
nostri Novariensis episcopi direxisti,
et ex earum tenore perpendimus, qualiter ad iura nostra servanda vigil
exsistas. Ceterum
diligentiam tuam volumus non latere, quod, sicut non omnes, qui specialiter
beati Petri iuris exsistunt, annuatim apostolicae sedi censum exsolvunt, ita
non omnes nostri censuales
ab episcoporum subiectione habentur immunes. Inspicienda sunt ergo ipsarum ecclesiarum privilegia, et ipsorum
tenor est diligentius attendendus, ut, si fuerit deprehensum, quod ecclesia,
quae censum solvit, specialiter B. Petri iuris exsistat, et ad indicium
perceptae libertatis census annuus conferatur, non immerito poterit speciali
praerogativa gaudere. Si vero ad indicium perceptae protectionis census
persolvitur, non ex hoc iuri dioecesani episcopi aliquid videtur esse
subtractum. Quum igitur constet, presbyterum S. Petri praefato episcopo obedientiam
promisisse in ordinatione sua, sicut in iure confessus asseruit, nolumus, quod eum vel aliquos tuearis, quia sicut
iustitias nostras volumus a fratribus et coepiscopis nostris reservari, ita
eorum iura nos convenit illibata custodire.
|