CAP.
XI.
In tota
provincia exhortationis officio privantur Hospitalarii, qui mittunt pro
eleemosynis cruce falso signatos, et, si missi sunt laici, excommunicantur; si
sunt clerici, ab officio et beneficio suspenduntur. Et eadem suspensione
puniuntur qui ante reconciliationem in polluta ecclesia celebrant; et suspensi
per episcopos exemptos absolvi non possunt; et fratres privilegiatorum, qui ad
eos se omnino non transferunt, privilegiati non sunt.
Innocentius
III. Archiepiscopo Lugdunensi.
Tuarum nos
tenor edocuit literarum, quod fratres Hospitalis sancti Ioannis laicos et
illiteratos mittunt pro eleemosynis colligendis, †quas populus ex devotione pro sustentatione pauperum praefato loco
mittere consuevit. Quia vero non sufficiunt per se loca omnia circumire, sibi
clericos, sacerdotes, laicos etiam rudes, non religiosos, sed in nequitiis
exercitatos assumunt, eorum pectoribus crucis characterem imponentes. Quumque
gulae et ebrietati deserviant, se valde inhonestos in aliis ostendentes, clerum
et populum graviter scandalizant, quum ipsi laici prioratuum fungantur
officiis, et tam clericis quam sacerdotibus praeponantur, et non solum
episcopis inobedientes exsistunt, verum etiam quasdam immunitates, tanquam ab
apostolica sede sibi indultas, praesumunt sibi temere vindicare. Quum
enim in quadam ecclesia baptismali,
eis a praedecessore tuo collata, quidam eorum, nuper percutiens vicarium sacerdotem,
ipsam ecclesiam sanguinis effusione foedasset, usque ad reconciliationem divina
ibidem interdixisti officia celebrari; sed nihilominus ipsi in ea divina officia
celebrarunt. Sacerdotes insuper, undecunque venientes ad eos, de quorum
etiam conversatione et ordinatione nulla certitudo prorsus habetur,
ad divinum officium sibi celebrandum recipiunt, episcoporum assensu minime
requisito. Alios
vero presbyteros ab officio suspensos per episcopos suos pro suorum
exigentia meritorum, iidem,
quum sint laici, ad divina officia restituunt exsequenda. Quosdam praeterea,
qui cum uxoribus suis in domibus propriis commorantur, eo, quod eis de suis
aliquid conferunt annuatim, ita emancipare contendunt, ut aliquibus secundum
legem terrae de sibi obiectis respondere minime teneantur. Verum, quia
privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate, fraternitati
tuae per apostolica scripta mandamus,
quatenus, si quos clericos, seu sacerdotes aut laicos a dictis fratribus pro colligendis eleemosynis cruce
falso signatos inveneris, his, a quibus ipsos missos esse constiterit, per
totam provinciam tuam nostra fretus auctoritate exhortationis huiusmodi officium interdicas, missos etiam, si laici fuerint, excommunicationis mucrone percellas, si
clerici vel presbyteri fuerint,
ab officio beneficioque suspendas, nullo prorsus privilegii beneficio
vel appellationis remedio praevalente. Eos vero, quos in praedicta ecclesia,
lege tibi dioecesana subiecta, post interdictum tuum divina celebrare
cognoveris, eadem poena suspensionis involvens, in ea, donec reconciliata
fuerit, quemadmodum sacros praecipiunt instituta, officia non permittas celebrari divina; presbyteros etiam,
suspensos ab episcopis suis, et per praedictos fratres ad officia sua temere
restitutos, in eandem sententiam suspensionis nostra fretus auctoritate reducas. Illos vero, quos ad
respondendum aliis secundum legem terrae pro praemissa causa asserunt non teneri, nolumus excusari, quin
eos ad respondendum sublato appelationis impedimento compellas. [Dat. Lat. V. Id. Dec. 1198.]
|