CAP.
XII.
Contenta in
instrumento perdito probari possunt per testes, qui illud perlegerunt, si
deponunt de tenore, et quod erat sine vitio. H. d. et non est alibi casus ita
clarus.
Idem Abbati et
Conventui S. Petri Eugubini.
Quum olim
essemus apud Perusiam constituti, et tu, fili abbas, privilegium bonae
memoriae Lucii Papae praedecessoris
nostri nobis humiliter
praesentans, postulaveris innovari: propter contradictionem venerabilis
fratris nostri Marci Eugubini
episcopi, qui tunc temporis supervenit, asserentis hoc in suum praeiudicium redundare, non fuit
effectui mancipatum. †[Quumque
alter vestrum de altero in nostro auditorio quereretur, venerabili fratri
nostro Assisinati episcopo causam sub ea forma commisimus audiendam, ut vos et
iam dictum episcopum curaret ad concordiam revocare; alioquin audiret utrinque
proposita, et omnia in scriptis redigens, nobis processum negotii fideliter
reseraret. Qui quum indulta vobis a sede apostolica privilegia inspexisset,
intellecto, quod monasterium vestrum ad Romanam ecclesiam specialiter
pertineret, in causa non duxit ulterius, sicut accepimus, procedendum.
Consequenter vero ad venerabilem fratrem nostrum Callensem episcopum et
dilectum filium Ar. abbatem sanctae Mariae Vallis pontis ad postulationem
praefati episcopi Eugubini literae nostrae fuerunt super mutuis quaestionibus
destinatae. Sed quia pendente iudicio Iohannes monachus privilegia, chartas
alias et thesaurum monasterii vestri rapuit, te, abbas, ad nostram oportuit
praesentiam iterum laborare, ubi literas impetrasti, quod per excommunicationis
sententiam, qui de amissione privilegii scirent aliquid, cogerentur dicere
veritatem. Sed quoniam neque sic amissa potuisti privilegia reperire, ad nos
denuo es reversus.] Te igitur cum testibus tuis et praefati episcopi Eugubini procuratoribus in nostra praesentia
constitutis, dilecto filio nostro
B. basilicae XII. Apostolorum presbytero cardinali dedimus in mandatis,
ut super amissione ac tenore privilegiorum testes reciperet diligenter, quos duceres producendos, qui mandati
nostri diligens exsecutor praesentibus praefatis procuratoribus fideliter redegit in scriptis
depositiones X. testium iuratorum, quorum depositionibus publicatis iam dicti procuratores ad producendos
testes episcopi, per
quos inductos a parte adversa repellerent, inducias postularunt; quas praefixo
termino peremptorio sub eo
tenore illis duximus concedendas, ut apud sedem apostolicam probarent quae
vellent, ubi onus probationis pars altera subiisset. (Et infra:) Nos vero, tam per depositiones testium quam per assertiones quorundam fratrum
nostrorum liquido cognoscentes, talem dicti privilegii fuisse tenorem, quod
videlicet coenobium vestrum nullo mediante ad Romanam ecclesiam pertineret, et
quod non liceret alicui episcopo eidem monasterio et eius ecclesiis
excommunicationem indicere, ut fratres, illic Domino servientes, ab omnium
potestate liberi, Romanae ecclesiae libertatis gratia potirentur, et quod nulla
in eis mentio dioecesani episcopi habebatur, illud etiam nihilominus attendentes, quod, sicut ex
dictis quorundam testium intelleximus evidenter, et plerique de nostris fratribus,
tempore illo praesentibus, recolebant,
quum tu, fili abbas, tempore bonae memoriae Coelestini praedecessoris nostri ad
ipsius praesentiam accessisses, ipse, inspectis ecclesiae tuae privilegiis, te,
licet excommunicatus ab Eugubino episcopo dicereris, tanquam non ligatum
admisit ad osculum, quod praesumitur non fecisse, nisi monasterium vestrum
cognovisset ad Romanam ecclesiam specialiter pertinere, de communi fratrum
nostrorum consilio pronunciandum decernimus,
privilegium illud bonae memoriae
Lucii Papae [praedecessoris
nostri] quod sine reprehensione bullae, chartae vel literae
apparebat, quando fuit nobis ostensum, illius fuisse tenoris, cuius per
depositiones testium et assertiones fratrum nostrorum noscitur exstitisse. [Decernimus ergo etc. Dat. Lat. II. Kal.
Iun. 1199.]
|