CAP.
XIII.
Innovatio
privilegiorum novum ius non tribuit, sed antiquum conservat. H. d. quoad
titulum.
Idem
Cathalanensi Electo et Abbati trium Fontium.
Ex parte
abbatissae ac sororum Iotrensis ecclesiae nostris exstitit auribus
intimatum, quod venerabilis frater noster Meldensis episcopus commissionis occasione cuiusdam, per
literas ad iudices delegatos obtentae, in qua nulla mentio habebatur de ipsarum
privilegiis, quae illas et earum ecclesias, clerum et populum Iotrensem ad
apostolicam sedem nullo mediante spectare declarant, quorum ipse non erat
ignarus, eas incepit graviter molestare, obedientiam ab ipsis ac a clero et
populo Iotrensi, qui secundum privilegia sedis apostolicae gaudent consimili
libertate, subiectionem
omnimodam impendendam sibi requirendo.
†[Unde, quum ab eisdem iudicibus citarentur, ipsae non contestando litem,
sed excipiendo potius contra eos, nos sibi specialem in iudicio dominum esse
dixerunt, et se nullam obedientiam episcopo Meldensi debere, quia, quum
venerabilis frater noster O. Hostiensis episcopus, tunc apostolicae sedis
legatus, earum privilegiis diligenter inspectis, cognoverit monasterium earum
ad ius et proprietatem sedis apostolicae pertinere, ipsi abbatissae, quae tunc
temporis noviter erat electa, vice nostra munus benedictionis impendit, et
obedientiam nobis et ecclesiae Romanae fecit ab ea specialiter repromitti,
requirens ab ea propter hoc et accipiens sacramentum.] Verum, quum iudices et assessores
eorum ipsas valde gravarent
[in eo, quod negarent dilationem eiusdem ad exhibenda privilegia libertatis,
quum procuratores earum illis iuramentum offerrent, se tunc privilegia non
habere, nec procuratum dolo fuisse, quominus eadem ad eorum praesentiam
detulissent, et ipsi eis breves inducias dare nollent,] ad appellationis beneficium
convolarunt, †[contra iudices excipientes eosdem, tum quia eos asserebant
esse suspectos, et praesertim ipsum Parisiensem episcopum, qui contra dilectum
filium abbatem S. Genovefae consimilem causam habebat, et ideo ipsum credebant
aliam sententiam nolle dare, quam vellet ab alio pro se dari, tum quia, quum
absque coniudice suo voluisset prius interlocutoriam promulgare, procuratoribus
abbatissae dicentibus, se velle coniudicem eius esse praesentem, responderat
illis, eum in nullo profecturum eisdem, quia, quum ille veniret, nihil faceret,
nisi quod vellet et ipse; tum quia
illis postmodum rationabiles inducias denegabant; tum quia occasione literarum
illarum non debeant in causa procedere pro eo, quod Meldensis episcopus per
literas illas obedientiam debitam, quam abbatissa soli Pontifici Romano tenetur
impendere, ab ipsa, clero et populo Iotrensibus sibi requirebat impendi, quum
per privilegia ecclesiae Romanae constaret, illi eos in aliquo non teneri, et
de privilegiis suis nulla in eisdem literis mentio haberetur.] Sed iudices ipsi, appellationi non deferentes, nec
fragilitati sexus compatientes earum, in abbatissam excommunicationis, et in
clerum et in populum Iotrensem interdicti sententias protulerunt. Sane, quum
nuncii Iotrensis ecclesiae praedicta et alia multa in nostra praesentia retulissent, quibus eas et suos contra libertatem, eis conocessam, gravatos aiebant,
privilegium nobis apostolicum ostenderunt, per quod ecclesiam Iotrensem
constabat ad Romanam ecclesiam specialiter pertinere. Nos autem, eosdem nuncios
propter appellationem praedictam diutius detinentes, quia tandem nullus
apparuit idoneus responsalis, qui partem defensaret adversam, licet postmodum quidam simplex nuncius super
hoc nobis praedictorum Parisiensis episcopi et Latiniacensis abbatis literas
praesentasset: privilegium apostolicae sedis ecclesiae Iotrensi concessum
duximus innovandum, ita tamen, ut per innovationem ipsius eidem ecclesiae non
plus iuris accrescat, quam per privilegia praedecessorum nostrorum abtinuit,
quum per hoc non novum ei concedere, sed antiquum ius conservare velimus. [Quia vero etc. Dat. Lat. IV. Id. Ian. Ao. V.
1203.]
|