CAP.
XIV.
Ecclesia,
utens duplici privilegio exemptionis, licet succumbat ex uno potest nihilominus
ex alio se iuvare et obtinere; nec tenetur exemptus promittere obedientiam
dioecesano; vigore tamen exemptionis non potest sine licentia dioecesani
ecclesiam construere in loco non exempto; et, si exemptus de facto in loco non
exempto construit ecclesiam, cedit iuri episcopi.
Idem
Colubriensi Episcopo.
Quum olim ad apostolicam sedem accessisses, et
propter quaestiones, quas adversus dilectos
filios priorem et canonicos monasterii sanctae Crucis habebas, pro quibus
ad audientiam nostram fuerat appellatum, moram feceris longiorem: quia pro
parte altera nullus comparuit responsalis, eisdem certum terminum duximus
praefigendum, in quo venirent vel mitterent super privilegiis omnibus et
libertatibus, quae a Romanis Pontificibus vel ab M. quondam Colubriensi
episcopo se habere dicebant, et super aliis quaestionibus, adversus eos a
Colubriensi ecclesia intentatis, diffinitivam sententiam recepturi. †Ut autem veritas facilius appareret,
authentica et originalia cum bullis suis nobis usque ad eundem terminum sub
eadem districtione praecepimus exhiberi; Interim autem utrique parti
liceret coram dilectis filiis tuis de Alcobacia et de Serra abbatibus, et F. Menende monacho Alcobaciae, quibus sub certa forma causa prius fuerat
delegata, et testes utrinque producti,
proponere ac probare, si quid aliud proponendum duceret ac probandum. †[Praedictum autem terminum eis peremptorium
curavimus assignare, ad quem si venire vel mittere forte contemnerent, nos
nihilominus, quantum possemus de iure in eodem negotio procedere curaremus.
Eisdem quoque iudicibus dedimus in mandatis, ut, si de partium voluntate
procederent, receptis aliis testibus, si quos super privilegiis, libertatibus
et aliis articulis, ducerent producendos, usque ad definitivam sententiam
producentes, gesta omnia sub sigillis suis ad sedem apostolicam destinarent.
Quumque postmodum ad sedem apostolicam accessisses, supervenerunt duo canonici
S. Crucis, qui nec litteras habebant de rato, nec procuratores ad hanc causam
fuerant destinati. Unde, nos, partem S. Crucis contumacem reputantes, ut erat,
utpote quae non idoneos responsales ad causam, sed ad nos qualesquales nuntios
destinarant, attestationes receptas a iudicibus delegatis iussimus aperiri, ut
tandem, si nobis de meritis causae liqueret, sententiam proferremus. Verum, tu,
animum carissimi in Christo filii nostri …. Portugallensis regis illustris, qui
contra te fuerat ex hoc motus, placatum reddere tibi volens, convenisti cum
praedictis canonicis in hac forma, ut videlicet venerabili fratri nostro …
Zamorensi episcopo, et dilectis filiis … Zamorensi et Auriensi decanis, tam
super principali quam incidenti sublato appellationis obstaculo, causa
committeretur eadem terminanda, sic tamen, ut pars Sanctae Crucis infra
quadraginta dies post susceptionem literarum nostrarum, super articulis illis,
in quibus tu in eius absentia produxeras testes tuos, instrumenta producere
posset et testes. Aliter autem, non liceret eisdem attestationes calumniari
receptas vel excipere, quasi fuisset in hac causa, lite non contestata
processum. Nos ergo, dictis episcopo et decanis praecipiendo dedimus in
mandatis, ut si pars Sanctae Crucis ratum vellet habere quod a dictis canonicis
erat actum, receptis testibus et instrumentis ipsius super capitulis
supradictis, si tamen infra quadraginta dies post susceptionem literarum
nostrarum ea ducerent exhibenda, et tuis attestationibus publicatis secundum
formam praedictam, in causam procederent, et eam, appellatione postposita, sine
debito terminarent. Quod si forsan ratum nollent habere quod a praedictis
canonicis erat actum quum eorum contumacia non intelligeretur purgata, sed
aucta, in eos tanquam in contumaces procederent et receptis attestationibus
diligenter inspectis, cautam ipsam, appellatione remota, deciderent, et
sententiam quam ferrent exsecutioni mandarent. Quia vero causa haec extra
regnum erat Portugallense tractanda, partibus primo competentem terminum sub
edicto curarent peremptorio assignare, ne propter remotionem locorum et
distantiam personarum laborare diutius cogereris. Quod si partem S. Crucis per
alios citare non possent, canonicos eius in regno Legionensi manentes, ad
citationis ei literas praesentandas, monitione praemissa per censuram
ecclesiasticam, appellatione remota, compellere procurarent; nullis literis
veritati et iustitiae praeiudicantibus, si quae apparerent a sede apostolica
impetratae. Quod si non omnes iis exsequendis interesse valerent, episcopus
nihilominus exsequeretur ea cum altero aliorum. Patribus ad certum terminum
convocatis, et convenientibus ad eundem, praedicti episcopus et decanus
Zamorenses, quoniam Auriensis decanus non poterat interesse, a priore S. Crucis
quaerere curaverunt, an ratum haberet quod fuerat a canonicis suis actum;
quibus fuit ex ipsius parte responsum, quod locus interrogationi non erat, quum
paratus esset in continenti probare, rescriptum nostrum per precum mendacia
impetratum. Nam, quum Colimbrensis decanus ad praedictos de Seira abbatem et
dilectum filium P. Froildiz, monachum Alcobatiae, contra monasterium Sanctae
Crucis undecim commissionum literis reportasset, licet pars ecclesiae Sanctae
Crucis primo inducias obtinuerit postulatas, quia secundo tamen non potuit pro
singulis commissionibus singulas inducias obtinere, quamvis appellatio esset
literis nostris inhibita, propter hoc tamen ad nostram audientiam appellavit.
Tandem vero, pars ipsa et Colimbriensis decanus in praedictum regem
Portugallensem … de Costa, et … de Rimaran. priores, et praedictos iudices
compromittere curaverunt, duobus cautis pene nomine obligatis utrinque; sicque
prior appellationi renuntiavit cum assensu suorum literis nostris renuntiante
decano. Utrinque praeterea duodecim canonici iuraverunt super toto negotio
perhibere testimonium veritati. Receptis igitur testibus et depositionibus
eorum redactis in scriptum, rex noluit interesse, sed commisit praedictis … de
Costa et de Rimaranes prioribus vices suas et proposuit partibus ut per Romanam
ecclesiam vel per alios prosequerentur ius suum, quoniam ad eum causa huiusmodi
non spectabat. Tu vero, coram praedictis episcopo et decano Zamorensibus
proponebas, nec renuntiationem Colimbriensis decani, qui non ad renuntiandum
sed agendum potius datus fuerat procurator, nec compromissum etiam tenuisse,
tum quia iudices esse arbitri non debebant, tum quoniam de rebus ecclesiasticis
fuerat in laicum compromissum, tum etiam quia idem sibi alios subrogavit, quum
de hoc in compromissione tractatum penitus non fuisset. Verum, pars S. Crucis
proposuit ex adverso, quod tenuerat compromissum, quia nos pronuntiasse posse
agi de ipsius poena dicebat, adiiciens ratam te renuntiationem habuisse decani,
et quod, hoc suppresso, praedictas literas impetratas, quas non potuisses
aliquatenus obtinere, si super hoc nobis exposuisses plenius veritatem. Et
licet pars eadem quatuor testes induxerit, qui simpliciter et absolute
dixerunt, ratum te habuisse quod factum fuerat a decano, sex tamen testes, quos
tu induxeras, deponere curaverunt huixismodi rati habitionem te non simpliciter
sed conditionaliter expressisse si videlicet secundum attestationes confectas
negotium finiretur. Ceterum, Ioannes Caesar, canonicus Sanctae Crucis, fuerat
testis inductus, et Michael Petri et alii, quos tu induxeras, deposuere,
iurati, quod nos omnem huius negotii veritatem feceramus per primos iudices
delegatos inquiri, et ad nos universa referri, sicque pronuntiaveramus, omnibus
diligenter inspectis, non impediri tuum propositum per obiecta. Idem quoque
Ioannes, et Michael Petri, utrum renuntiationem decani ratum habueris
requisiti, dixerunt, se de hoc penitus nihil scire; sed contra hos fuit ex
parte Sanctae Crucis obiectum, eos sibi contrarios exstitisse, quum prius
dixissent se nobis totam veritatem negotii retulisse ac secundo quod de rati
habitione, quae erat quasi praecipua pars huius negotii, non fecerant
mentionem. Tu vero dicebas, quod testi, quem pars Sanctae Crucis induxerat,
credendum erat merito contra eam. Iudices igitur, attendentes in litieris nostris
appellationem fuisse prohibitam, nec exstitisse conditionem, sub qua ratum
habere te dixeras, quod factum fuerat a decano, et quod nos inspecta totius
negotii veritate, pronunciaveramus, causam tuam non debere per ea, quae
canonici Sanctae Crucis obiecerant, impediri, considerantes etiam, quod pars
Sanctae Crucis praedictum Ioannem, quem ipsa produxerat, et qui iudices ipsos
super iis, quae coram nobis acta fuerant, instruebat, plenius reprobasset,
interlocuti sunt de prudenti concilio, processum negotii, quod eis fuerat
delegatum, impediri de iure non posse occasione oppositae falsitatis. Deinde,
quum vellent in principali procedere, prior Sanctae Crucis multiplices
recusationum causas opposuit, quas quia iudices frivolas reputantes admittere
noluerunt, prior, omni causae suae defensione neglecta, se contumaciter
absentavit; sed et nos recusationes praedictas ea postmodum ratione invalidas
reputavimus, quod contumacia partis Sanctae Crucis non fuit diminuta sed aucta.]
Iudices autem sufficienter actum esse de causa credentes, attestationibus et rationibus utriusque partis diligenter inspectis,
monasterium sanctae Crucis in expensis, quas per quadriennium occasione
huiusmodi negotii iuraveras te fecisse, et
quae quinquaginta marcarum auri summam attingunt, tibi de prudentum concilio
damnarunt, infirmantes sua sententia libertatem, quam dictus M. Colubriensis
episcopus in enorme detrimentum
Colubriensis ecclesiae contulerat monasterio S. Crucis, canonicorum assensu
per praeconem episcopi et portarium
regis extorto. Praeterea, quia idem M. praedecessor tuus fuerat canonicus
regularis, et duo millia Marabatinorum, quae acquisierat in episcopum iam
promotus, monasterio dederat memorato, [monasterium]
ipsum ad restitutionem eorum iudices condemnarunt. Insuper tam decimas quam ecclesiae omnes, quas de manu regis vel aliorum, laicorum sive clericorum, monasterium
praeter episcopi Colubriensis assensum receperat,
et quas in Latren. vel aliis locis, in attestationibus comprehensis,
propria auctoritate fundarat, [scilicet
capellam Sancti Ioannis in suburbio Colimbriensi constructam, ecclesiam de
Toaveiro de Laurizal, de Mira, de Sorenes, Sancti Facundi, Heremidam Sancti
Martini de Agoacla, ecclesiam de Mortedi, de Travancha, Sanctae Marinae in
Sena, Sancti Romani cum utroque iure, ecclesiam Sancti Sebastiani, et omnes
ecclesias in castro Seirene et terminis eius fundatas, hereditates quoque in
attestationibus comprehensas proprietatis iure, videlicet hereditates de Lavaes
cum ecclesia sua de Buarchos, de Cassaira, de Eimedi, de Sancto Verissimo, de
Cabima,] quia pars sanctae Crucis nec praescriptione, nec defensione alia
probationibus contra se factis obstiterat, iudicarunt in ius Colubriensis
ecclesiae cum fructibus medii temporis revocari, †[duo corpora mortuorum, qui excommunicati decesserant, de coemeterio
monasterii extumulari mandantes, et a monasterio penitus amoveri. Decreverunt
etiam partes parochiarum Sancti Iacobi, et S. Iustae, quae de mandato regio
praeter auctoritatem ecclesiae divisae fuerant et capellae Sancti Ioannis
adiectae, ad statum integritatis primae reduci, et capellam Sancti Ioannis
quantum ad ius parochiale pertinet Colimbriensis ecclesiae iurisdictioni
supponi, partem de bonis decedentium, secundum terrae consuetudinem, ecclesiis
illis restituendam esse censentes, a quibus viventes ecclesiastica perceperunt
sacramenta. Iudicarunt insuper vineam, quam quondam Dominicus Rozocida in
praestimonio ab ecclesia Colimbriensi tenuerat, et contulerat monasterio
Sanctae Crucis, ad ius Colimbriensis ecclesiae revocari, ipsamque Colimbriensem
ecclesiam ad ius possessionis restitui, ad quam, sicut fuerat testibus
comprobatum, singulis diebus Dominicis ire consueverant canonici Sanctae
Crucis, similiter decernentes, ut pro domibus Portae Novae, in quibus olim
parochiale ius ecclesia Colimbriensis habebat, monasterium Sanctae Crucis
tantumdem iuris loco alio competenti, quantum in praedictis domibus ecclesia
Colimbriensis amiserat, recompenset. Verum, ecclesiam de Quiaios, quam
praedictus M. Colimbriensis episcopus, de canonicorum suorum assensu
concesserat monasterio Sanctae Crucis, monasterio ipsi adiudicare curarunt.
Partem de Pavea villa, licet nomine Colimbriensis ecclesiae de pecunia M.
quondam prioris ipsius, empta fuerit, et postmodum eidem testamento relicta, quia
tu tamen, quum ipsam possideret, monasterium occupasti, salvo iure proprietatis
Colimbriensis ecclesiae, monasterio restitui decernentes, reliquam vero partem
villae ipsius, quam Pelagius F. olim contulerat monasterio S. Crucis,
adiudicantes ipsi monasterio pleno iure; praeterea, tres casales in Sancto
Ioannino, salva quaestione proprietatis ecclesiae Colimbriensis, monasterio
restitui censuerant ipsum a petitione duodecimae modiorum frumenti, quos
petiveras, absolventes.] Tandem vero,
quum tu et pars altera propter hoc ad sedem apostolicam venissetis,
procurator monasterii sanctae Crucis
proposuit, sententiam non valere nec tenere. Quodsi alias etiam sententia
memorata teneret, quia tamen monasterium fuit indefensum, sicut ipsi iudices per suas literas protestarunt, nec exhibita
fuerant coram eis privilegia libertatis, ne delictum personae in damnum
ecclesiae redundaret, debebat ad exhibitionem privilegiorum suorum admitti,
quod sibi concedi de solita benignitate sedis apostolicae postulavit. Nos
igitur attendentes, quod eadem privilegia non solummodo pro libertate
monasterii faciebant, sed etiam exprimebant ius nostrum et ecclesiae Romanae
iustitiam tuebantur, ne in nos monasterii laesio redundaret, ad privilegia
exhibenda partem eius de gratia duximus admittendam. †Ut autem plenius de processu iudicum possemus intelligere veritatem:
gesta omnia, sicut acta fuerant coram nobis, utrimque nobis iussimus exhiberi. [Proposuit igitur monasterii procurator, quod
praedictus M. Colimbriensis episcopus, monasterio Sanctae Crucis cum parochiis,
parochianis et confratribus suis, ab omni episcopali iure et exactione plenam
concesserat libertatem et concessionem suam in scriptis redegerat, et
Colimbriensium canonicorum, quoniam in hoc assensum praestiterant, subscriptionibus
roborarat. Quod si huiusmodi concessio per se forsan fuisset invalida per
confirmationem tamen felicis recordationis A. papae, praedecessoris nostri, qui
eam per privilegium suum usque adeo ex certa scientia confirmarat, ut non solum
tenorem eius expresserit, sed usus fuerit verbis eius, robur sortita fuerat
perpetuae firmitatis, quum Coelestinus eum super hoc postmodum fuerit imitatus,
et concessionem illam, sicut ille confirmaverat, confirmavit. Verum, ad hoc
fuit ex tua parte responsum, quod praedicta concessio non tenebat, tum quia
dictus episcopus non potuerat ecclesiam suam tam enormiter cum effectu gravare,
tum quia canonicorum assensus per fraudes eius, qui, ut eos ad consensum suum
facilius traheret, asserebat monasterium semper liberum exstitisse, subreptus
fuerat, et per potentiam tam eius quam regis extortus quum portarius regis
proscriptionem rerum, et episcopi praeco exsilium canonicis minaretur. Insuper,
non plene poterat de concessionis illius tenore constare, nec erat illi scripto
credendum, quod pars monasterii praesentabat, quum, iuxta quod deposuerant
quidam testes, pagina concessionis illius, quam Michael fecerat, in aliquot
lineis fuisset abrasa, et singuli canonicorum, qui subscripserant manu propria
subscripsissent; in scripto autem quod fuerat nobis exhibitum, nulla rasura
penitus appareret, et universae subscriptiones eadem essent manu conscriptae.
Nec nocebat quod praedictus Alexander, praedecessor noster, concessionem
huiusmodi confirmarat, ut usus fuerat verbis eius, quoniam, etsi verborum
conscius fuerit, erat tamen factorum ignarus, utpote qui non noverat extortum
fuisse canonicorum assensum, et concessionem eiusdem paginam variatam. Ceterum,
pars altera replicavit, quod si nec concessio huiusmodi nec confirmatio
tenuisset, poterat tamen per privilegia de vera et vetere monasterii libertate
constare, quum bonae memoriae Innocentius papa praedecessor noster illud in B.
Petri tutelam protectionemque susceperit, et, quum illud exprimit censuale
subiungat: ad iudicium autem perceptae huius a Romana ecclesia libertatis, duos
bizantios annis singulis nobis nostrisque succesoribus persolvat. Hoc autem
felicis recordationis Lucius, Eugenius et Adrianus suis privilegiis
expresserunt, licet Lucii et Eugenii nobis non fuerint authentica praesentata.
Contra hoc autem, tu frater episcope, proponebas, quod dicti praedecessores
nostri nullam penitus praedicto monasterio concesserant libertatem, sed illud
tantum sub protectione receperant, de libertate non habita mentione, nisi ubi
dicitur: ad indicium autem perceptae huius a sede apostolica libertatis; quod
ecclesiae tuae nocere non poterat, si subtiliter pensaretur. Quum enim hoc
pronomen “huius” ibi ad oculum nihil demonstret, sed ad intellectum potius
demonstrationem facere dignoscatur, ne peregrinus sit penitus intellectus, si a
superioribus non formetur, videtur pronomen ipsum demonstrationem quasi facere
relativam, ac protectionem et confirmationem, de quibus in parte superiori fit
mentio, nominet libertatem, quamvis libertas quaedam cum confirmatione pariter
conferatur, ut videlicet, iuxta praedicti Alexandri sententiam, praeter
auctoritatem apostolicae sedis super illis non possit aliquis conveniri, quae
ipsi fuerint per sedem apostolicam confirmata, sicque quod in privilegio
legitur, intelligi possit de huiusmodi libertate. Quod autem is debebat esse
sensus, ex privilegiis ipsis patet, quum et Innocentius dioecesani episcopi
reverentiam exprimat esse salvam, et Lucius et Eugenius post protectionem
indultam et confirmationem quarundam ecclesiarum expressam, ius suum episcopo
dioecesano conservent. Porro, pars altera proposuit ex adverso, quod si
praedictus Innocentius “protectionem” nominare voluisset peregrino vocabulo
“libertatem,” ubi “libertatis” posuit, “protectionis” ponere potuisset. Nec
nocet quod de pronomine demonstrativo proponitur, quum antiquitus illas
duntaxat ecclesias in specialem protectionem, propriamque tutelam apostolica
sedes reciperet, quas speciales et proprias reputabat. Unde, quum tam per
primum capitulum, ubi monasterium in B. Petri tutela protectioneque suscipitur,
quam per quaedam alia quae sequuntur, libertas monasterio ipsi noscatur
indulta, libertatem ipsam, intellectam melius, quam expressam, ad intellectum
pronomen demonstrativum ostendit. Absit enim, ut apostolica sedes voluisse
monasterium circumvenire credatur, ut censum ab eo sub nomine libertatis
reciperet, et libertatem ei vel nullam, vel semiplenam, ut est ex adverso
propositum, indulgeret. Nec obest, sed prodest potius, quod saepedictus
Innocentius dioecesani episcopi reverentiam voluit esse salvam, quum ex eo quod
expresse ipsi reverentiam reservavit, intelligatur, cetera denegasse. In hoc
autem reverentiam ei voluit exhiberi, ut sicut successores illius Romani
pontifices, quod obscure dictum fuerat, interpretari volentes, in suis
privilegiis expresserunt, chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, et
quaedam alia in privilegiis eisdem expressa, canonici S. Crucis ab episcopo
dioecesano suscipiant, si catholicus fuerit, et gratiam atque communionem
apostolicae sedis habuerit, et ea gratis, et absque ulla pravitate voluerit
exhibere. Nec nocet similiter, si Lucius et Eugenius, connumeratis quibusdam
ecclesiis, ius dioecesani episcopi dixerint esse salvum, quum hoc non
intellexerint de capite, sed de membris, sicut et Adrianus dioecesanis
episcopis canonicam iustitiam reservavit, quod intelligi de capite non valeret,
quum constet nullam ecclesiarum plures episcopos dioecesanos habere. Alexander
autem, et successores ipsius, ut penitus super hoc dubitationis scrupulum
amoverent, non fecerunt, nisi de auctoritate sedis apostolicae, mentionem.
Ceterum, si nec tot, et tanta sufficerent, sola praescriptio Sanctae Crucis
ecclesiam tuebatur. Nos igitur, iis et aliis auditis et intellectis quae
fuerunt hinc inde proposita,] Distinguentes itaque inter libertatem, per
praedictum episcopum ecclesiae ipsi concessam, et libertatem, quam ei longe
ante tempus ipsius episcopi apostolica sedes indulsit, sicut patet ex privilegiis ante dictis, quia nobis constitit evidenter, extortum fuisse in episcopi
concessione canonicorum assensum, et concessionis paginam in aliquot lineis
habuisse rasuras, et subscriptiones singulas fuisse singulis subscribentium
manibus adnotatas, scriptum autem, quod nobis exhibitum fuerat, nec rasuram
praetendere, nec esse variis subscriptionum manibus variatum, sed a primo ad
ultimum eadem potius manu
conscriptum, libertatem, ab ipso episcopo concessam per extorsionem, irritam
decernimus et inanem, super hoc sententiam delegatorum iudicum confirmantes.
Quia vero evidenter agnovimus ex privilegiis, ante dictos praedecessores
nostros ecclesiae sanctae Crucis libertatis privilegium indulsisse, et quod in
ea possessione tamdiu fuerat libertatis, quod aliis etiam cessantibus
praescripsisset: libertatem ei a praedecessoribus nostris indultam auctoritate
apostolica confirmamus, tibi super hoc silentium imponentes. Super hoc autem in
nullo sententiae delegatorum iudicum derogamus, quum ipsi de hac non
cognoverint libertate. †[Post haec vero,
procurator ecclesiae Sanctae Crucis proposuit coram nobis, quod quum inclytae
recordationis … dux Portugallensis, universas ecclesias, quae vel fundatae iam
erant, vel fundandae in posterum in castro Leiren, ac eius territorio, et
universa iura ecclesiastica eidem ecclesiae concessisset, confecto super hoc
publico instrumento, quod ipse dicebat usitato terrae vocabulo testamentum, et
tam Bracarensis archiepiscopus, metropolitanus provinciae, quam Colimbriensis
episcopus, concessioni huiusmodi subscripsisset, delegati iudices, non
inspectis privilegiis S. Crucis, licet super eisdem ecclesiis eis causa non
fuerit specialiter delegata, contra ecclesiam S. Crucis nunquam sententiam
protulerunt. Et licet Colimbriensis episcopus, ut dioecesanus subscripserit
concessioni praedictae, quia Ulixbonensem civitatem, ad cuius dioecesim
pertinere noscuntur, detinebant tunc temporis Saraceni, ea tamen per industriam
ducis ipsius reddita quondam Christianis, Ulixbonensis episcopus, velut verus
dioecesanus, donationem … ducis privilegio proprio confirmavit; quod praedictus
Adrianus papa diligenter attendens, omnes ecclesias tam in castro Leiren, quam
territorio eius sitas, cum omnibus pertinentiis ad easdem, sicut charta ducis
ipsius et praedicti episcopi confirmatio continebant, ecclesiae S. Crucis suo
duxit privilegio confirmandas. Verum, pro parte tua fuit propositum ex adverso,
quod concessio ducis non tenuit, quum laicus ecclesiastica iura et praesertim
spiritualia, conferendi non habuerit potestatem. Nec valet quod Bracharensis
archiepiscopus et episcopus Colimbriensis in ducis charta subscripsisse
dicuntur, quum nec charta ipsa publica sit manu confecta nec illorum sigilla
dependant ex eadem, quare fidem penitus demeretur. Nec nocet etiam, quod
praedictus Adrianus papa praedictas ecclesias cum pertinentiis suis, iuxta quod
in charta ducis ipsius et confirmatione Ulixbonensis episcopi continetur,
confirmavit ecclesiae S. Crucis, quum crediderit, ducem ipsum ius patronatus et
temporalia, et episcopum, tanquam dioecesanum, spirituale concessisse. Constat
autem ex confessione partis alterius et ex tenore privilegiorum praedictorum
Alexandri et Coelestini, praedecessorum nostrum, praedictas ecclesias ad
Colimbriensem dioecesim pertinere, quum eis et quibusdam aliis numeratis in
eorum privilegiis subiungatur, quae omnes in episcopatu Colimbriensi
consistunt. Unde quum pars altera pro se iis privilegiis uteretur, et illa
etiam impetravit, ea nec debebat in hoc, nec poterat reprobare. Propterea,
privilegium Adriani novum ius non contulerat monasterio, sed habitum
confirmarat; unde, concessio ducis ipsius, quae prius erat invalida, non
susceperat ex ipsius confirmatione valorem. Adversus haec autem, pars altera
replicavit, quod tandiu ecclesias ipsas et ecclesiam S. Ioannis positam in
civitatis Colimbriensis suburbio possederat ecclesia S. Crucis, quod
praescriptione legitima poterat se tueri, quum etiam ex illo tempore, quo
Adrianus easdem ei ecclesias confirmarat, et quo ipsi bona fide illas potuerant
possidere, usque ad tempus litis conceptae, fuissent quadraginta anni et
aliquot menses elapsi. Constitit ergo nobis omnibus diligenter inspectis, ex
forma quoque sententiae iudicum praedictorum, quod monasterium S. Crucis,
saepedicti ducis tempore, praedictarum ecclesiarum fuerat possessionem adeptum,
quum ipse omnes ecclesias, quas monasterium de manu regis receperat, ad ius
Colimbriensis ecclesiae praeceperit revocari, et receptio ad possessionem
pertinere noscatur. Constitit etiam ex forma petitionis tuae, qui eas tibi
restitui postulabas, ipsam adhuc easdem ecclesias possidere. Similiter quoque
constitit, ipsam eas medio tempore possedisse, ac quod etiam a tempore
praedicti Adriani, qui eas confirmarat eidem, spatium quadraginta annorum
fuerat, tempore motae litis, elapsum, et licet asseruerit pars altera in
iudicio coram nobis, bonae memoriae G. Sancti Angeli diaconum cardinalem, tunc
apostolicae sedis legatum, tibi super his omnibus imposuisse silentium, sicque
videretur quod lis contestata fuerit coram eo, tamen, tum ex depositionibus
testium nobis plene fuit veritas patefacta, videlicet quod nec lis contestata
fuisset, nec sententia promulgata, quum, inspectis privilegiis pontificum
Romanorum, super his noluerit te audire. Quum ergo longe ante quadraginta
annos, et postmodum medio tempore, monasterium S. Crucis praedictas constet
ecclesias possedisse, ac nunc etiam possidere, nec ex adverso interruptio sit
probata, tam praedictas ecclesias de Leiren, quam ecclesiam S. Ioannis
Colimbriensis, de fratrum nostrorum consilio, adiudicamus monasterio S. Crucis,
super eis tibi silentium imponentes. In hoc quoque non derogamus iudicibus
delegatis, quum coram eis exhibitum non fuerit privilegium Adriani, cuius
auctoritate canonici S. Crucis se credere potuerunt bonae fidei possessores,
nec alia etiam instrumenta. Super eo vero, quod in quinquaginta marcis auri
expensarum nomine, ac duobus millibus aureorum, quos saepe dictus M.
Colimbriensis episcopus contulerat ecclesiae S. Crucis, tibi eandem ecclesiam
condemnarunt, de voluntate partium eorum sententiam taliter curavimus moderari,
ut de quinquaginta marcis auri, viginti, et de duorum millibus aureorum, mille
monasterium tibi solvere teneatur.] Quumque libertatem, a praedecessoribus
nostris indultam monasterio, confirmemus, ad ius professionis, quod est contrarium
libertati, monasterium decernimus non teneri, non derogantes iudicibus
delegatis, quibus libertatis privilegia non fuerant praesentata. Ceterum super eo, quod iidem iudices
decreverunt, ut pro domibus portae novae, in quibus parochiale ius ecclesia Colubriensis
habuerat, monasterium tandem recompensaret eidem in loco alio competenti,
quantum amiserat in domibus memoratis, omnino corrigimus sententiam, quam
tulerunt, ad id censentes monasterium non teneri. In ceteris autem latam a
praedictis iudicibus sententiam tam
pro Columbriensi ecclesia quam monasterio
S. Crucis auctoritate apostolica confirmamus. [Nulli ergo etc. Dat. Ferentini VI. Kal. Iul. 1203.]
|