CAP.
XVII.
Per
exemptionem, concessam monasterio, capellae sibi subiectae non censentur
exemptae.
Idem Abbati et
Fratribus Evasensis coenobii.
Ex ore
sedentis in throno procedit gladius bis acutus, quoniam ex ore Romani
Pontificis, qui praesidet apostolicae
sedi, rectissima debet exire sententia, quae contra iustitiam nulli parcat,
sed reddat unicuique quod suum est. Quum igitur inter vos et venerabilem fratrem nostrum Vigoriensem
episcopum super monasterii vestri subiectione ac libertate controversia
verteretur, et nos eandem terminandam
commisissemus iudicibus delegatis: causam eandem sufficienter instructam ad
nostram praesentiam remiserunt, certum partibus terminum praefigentes, quo cum
instrumentis et attestationibus nostro se conspectui praesentarent sententiam
recepturae. Partibus igitur in nostra praesentia per procuratores idoneos
constitutis, audientiam praebuimus liberam et benignam. Et quidem
monasterii vestri proposuit procurator, quod idem monasterium ab ipsa sui
fundatione liberum exstitit et exemptum; ad hoc probandum privilegia
praedecessorum nostrorum inducens, unum Constantini et alterum Alexandri, nec
non indulgentias Clementis et Coelestini, quorum usum continuum a longis retro
temporibus per depositiones testium ostendere nitebatur. †[In primo siquidem privilegio Constantini continebatur expressum, quod
sanctae recordationis Egwinus, Wigorniensis episcopus, ad apostolicam sedem
accedens, visionem quandam, qua se beata Maria manifestavit eidem, praefato
praedecessori nostro reverenter exposuit, et tunc temporis Anglorum reges
Kenredus et Offa, cum quibus iam dictus episcopus Apostolorum limina visitavit,
in loco visionis ostensae de bonis suis plurima beneficia in praesentia eiusdem
praedecessoris nostri regia liberalitate donarunt, quae ipse auctoritate
apostolica confirmavit, quatenus in eodem loco monachorum congregatio secundum
beati Benedicti regulam, quae minus in illis partibus tunc vigebat, ad divini
nominis constitueretur honorem; unde praefatus Pontifex Brithwaldo Britanniarum
primati per apostolica scripta mandavit, ut coadunato concilio constitueret
ovile, divinitus ostensum, apostolica auctoritate munitum, et regia
liberalitate donatum sibi et successoribus suis, memorato Egwino episcopo
assistente, curam animarum eiusdem ecclesiae praecipue iniungendo, ut ab omni
pervasorum impulsu et tyrannorum incursu potestate sibi tradita defensaret; si
quid vero sinistrae partis inibi comperiretur oriri, eiusdem primatis auribus
potius deferretur, quam per alicuius occultam sententiam locus sanctus
depravaretur iniuste. Ipsum ergo locum quoniam antedicti reges libertate
donarunt, et idem praedecessor noster apostolicae sedis auctoritate donavit, ut
nullus cuiuscunque ordinis homo quod ipse constituerat depravare et diminuere
attentaret. In secundo vero privilegio eiusdem Constantini Papae perspeximus
contineri, quod ipse praefato primati per apostolica scripta mandavit, ut
ecclesias Dei per Britanniam constitutas protegeret et foveret, inter quas eam,
quae nuperrime nunc a venerabili viro Egwino episcopo apostolica et regia
auctoritate fuerat constituta, ditioni eius preacipue submittebat, ut eam ab
omni adversariorum impugnatione liberam in perpetuum reddere procuraret,
constituens, ut idem locus sub monarchia proprii abbatis ab omni tyrannica
exactione sit liber, et nullus cuiuscunque ordinis homo aliquid ibi gravamen
inferre praesumat. Abbas autem secundum auctoritatem canonicam vel de ipso
monasterio, vel de parochia Wictiorum a fratribus eligentur, qui libere ac
canonice sine aliqua exactione in eadem ecclesia benedictus, ob reverentiam
venerabilis Egwini, qui, episcopali sede dimissa in eodem monasterio factus est
abbas, annulo in celebratione solummodo missarum utatur, primumque locum semper
obtineat post praesulem Wictiorum. Ex horum ergo privilegionum capitulis
monasterii vestri procurator nitebatur ostendere, quod ipsum monasterium a
prima sui fundatione ab omni episcopali iurisdictione fuit prorsus exemptum;
tum, quia dicitur apostolica tantum et regia auctoritate constructum, unde non
nisi ad apostolicam sedem in spiritualibus in regiam coronam in temporalibus
intelligitur pertinere, quum summus Pontifex non consueverit aliquod
monasterium ut sua construatur auctoritate mandare, nisi quod in fundo sibi
donato fuerit construendum; tum, quia locum ipsum, quem reges donasse dicuntur
regia liberalitate, et ipse donavit, ut, sicut illi donaverunt eum libertate,
quantum ad temporalia, sic et iste, quantum ad spiritualia intelligatur
libertate donasse, quum ad illos utique temporalia et ad istum spiritualia
pertinerent; tum etiam, quia curam animarum eiusdem ecclesiae praecipue
iniunxit Britanniarum primati, quam et ditioni eius praecipue dicitur submisisse,
ut, si quid ibi oriretur sinistri, per ipsius corrigeretur industriam et
cautelam, unde videtur correctionem ipsius loci ei solummodo commisisse, sicque
ad alium minime pertinere: tum, quia praefatum locum sub monarchia proprii
abbatis manere decrevit, unde, quum monarchia interpretetur unicus principatus,
videtur, quod abbas ipsius loci solus in eodem loco principalem obtinet
potestatem. Quod autem verba privilegiorum ipsorum intelligi debeant tali modo,
sequentia privilegia manifestius declarare videntur; nam in privilegio felicis
memoriae Innocentii continetur, ne aliquis episcopus in ipsa abbatia vel
capellis ipsius synodum vel capitulum, ordinationes vel missas publicas, nisi
invitatus ab abbate et fratribus ipsius loci, celebrare praesumat, et, quum abbas
in eodem monasterio fuerit electus, absque omni exactione a quocunque maluerit
episcopo in ipsa benedicatur ecclesia, dummodo catholicus fuerit et gratiam
habeat apostolicae sedis. Idem etiam Innocentius, Constantini vestigiis
inhaerendo decrevit, ut solummodo penes abbatem ipsius loci totius domus et
ecclesiae aliorumque locorum ad eandem ecclesiam pertinentium pastoralis cura
consistat, et eorundem ordinatio in ipsius tantum potestate permaneat, sicut
est hactenus observatum. In privilegio vero Alexandri Papae perspicitur
contineri, ut chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, ordinationes
clericorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, a quocunque maluerint
episcopo, communionem et gratiam apostolicae sedis habente, fratres ipsius loci
suscipiant, statuto, ut Wigornienses episcopi aliquid ab eis iniuste non
exigant, sed iis tantum contenti permaneant, quae antecessores eorum
antecessoribus suis constat rationabiliter impendisse. In fine vero
subiungitur, “ut salva sit apostolicae sedis auctoritas,” nec dicitur, “quod
dioecesani episcopi canonica sit salva iustitia,” quum in monasteriis non
exemptis secundum approbatam ecclesiae Romanae consuetudinem dioecesano
episcopo canonica iustitia conservetur. In indulgentiis autem bonae memoriae Clementis
et Coelestini patenter innuitur, quod idem coenobium ad iurisdictionem beati
Petri nullo pertineat mediante, quum, hoc in prooemio praemittentes, sic
inferant consequenter: “Hac itaque ratione inducti, usum chirothecarum et
annuli, dalmaticae, tunicae, sandaliorum et mitrae tibi duximus concedendum.”
Per id ergo, quod pastoralis cura totius domus et ecclesiae penes abbatem
solummodo decernitur permanere, illud dilucidatur ab Innocentio, quod fuerat a
Constantino statutum, ut videlicet idem locus sub monarchia proprii abbatis
liber exsistat; unde, quum pastoralis cura totius domus et ecclesiae penes
abbatem solummodo debeat permanere, patet profecto, quod episcopus pastoralem
ibi curam exercere non debet, quum et abbas illius loci absque omni exactione
infra suam ecclesiam debeat benedici. Unde nec professio, nec obedientia debet
ab illo requiri. Quia vero quaedam ad pastoralem sollicitudinem pertinentia per
se ipsum abbas exercere non potest, ut nihil ei desit, quod pertineat ad
plenitudinem libertatis, conceditur illi ab Alexandro, ut ecclesiastica
sacramenta libere percipiat a quocunque maluerit episcopo, communionem et
gratiam apostolicae sedis habente. Per id autem, quod idem locus asseritur ad
iurisdictionem beati Petri solummodo pertinere, sicut innuitur in indulgentiis
Clementis et Coelestini, videtur illud manifestius declaratum, quod
Constantinus Papa locum ipsum dicitur libertate donasse, tutelam eiusdem
Britanniarum primati tanquam suo vicario vel legato committens.] Porro in
privilegio Constantini quiddam contineri perspicitur, per quod idem coenobium
videtur ad iurisdictionem episcopi pertinere, videlicet, quod abbas eiusdem monasterii primum locum post Vigoriensem
praesulem semper obtineat. Unde, quum locum ipsum obtinere non possit in generali
concilio neque in provinciali, quoniam absonum esset, ut abbas primus post
illum super alios episcopos resideret: relinquitur ergo, quod locum illum in
episcopali synodo intelligatur habere, quare tenetur ad synodum episcopalem
accedere, ac per hoc ipsius statuta recipere ac servare. In privilegio vero
Alexandri papae quiddam aliud continetur, per quod dioecesanus episcopus in
eodem coenobio iurisdictionem suam, etsi non in omnibus, in quibusdam tamen
retinuisse videtur: quum in illo dicatur, quod Vigorienses episcopi ab eiusdem
loci fratribus aliquid iniuste non exigant, sed his tantum contenti permaneant,
quae praedecessores eorum antecessoribus suis constat rationabiliter
impendisse. Unde constat, quod abbates episcopis aliqua de suis exhibere tenentur.
Nos igitur, his et aliis diligenter auditis et
perspicaciter intellectis, quum a neutra parte per testes sit probata praescriptio, de communi fratrum nostrorum consilio sententialiter diffinimus,
quod Evasense coenobium librum est in capite, tanquam ab episcopali
iurisdictione prorsus exemptum, et soli Romano
Pontifici et Romanae ecclesiae subiectum, tutela tamen ipsius Cantuariensi
archiepiscopo reservata. In membris autem, videlicet
illis, quae non probantur exempta, dioecesano episcopo ipsum subiacere
decernimus, propter quod abbas ad synodum eius debet accedere, primumque locum
post Vigoriensem episcopum obtinere. Pro ipsis quoque membris, ut diximus, non exemptis, idem abbas
tenetur Vigoriensi episcopo exhibere reverentiam, obsequium et honorem, quibus
Vigoriensis episcopus sibi competenter exhibitis debet manere contentus. [Quia vero etc. Dat. XV. Kal. Febr.
1206.]
|