CAP.
XXI.
Privilegium
concessum monasterio, ut eius monachi excommunicari non possint, intelligitur
de monachis, exsistentibus in monasterio, vel in ecclesiis sibi subiectis
utroque iure. Hoc dicit, et est casus quotidianus.
Idem.
Quoniam, sicut
nobis per tuas literas intimasti, per
confessionem constat partis adversae, quod Nepesinus episcopus ius episcopale
percipit in ecclesia sancti Blasii de Flagen., ac per hoc eadem ecclesia non
pertinet ad monasterium pleno iure:
credimus, quod, non obstante illo capitulo privilegii, quod ipsi monasterio est indultum, ut nullus
episcopus ecclesias utroque iure illi subiectas interdicto supponere, vel
monachum seu clericum eiusdem monasterii synodare vel excommunicare praesumat,
praefatus episcopus possit interdicere dictam ecclesiam, et excommunicare
monachum seu clericum vestrum ad eius regimen deputatum, quum alterutrum de
iure fuerit faciendum; quoniam illud capitulum esse intelligendum videtur de
monachis aut clericis in ipso monasterio permanentibus, vel ad ecclesias
destinatis, utroque iure sibi subiectas.
|