CAP.
XXII.
Episcopus,
remittens alicui ecclesiae decimas episcopales indefinite remisisse videtur non
solum praeteritas, sed et futuras. Et est casus notabilis.
Idem
Londonensi Archiepiscopo, apostolicae sedis Legato.
Quia circa (Et infra: [cf. c. 6. de
big. I. 21.]) Subsequenter
etiam Quaesivisti, utrum
monachi omnium Sanctorum privilegium bonae memoriae E. praedecessoris tui super
episcopalibus decimis retinendis indultum, extendere valeant ad possessiones
acquisitas, et postmodum acquirendas. Super quo tale damus tuae fraternitati responsum, quod, si decimarum
illarum remissio facta exstitit secundum canonicas sanctiones, praedecessor
tuus indefinite decimas episcopales monasterio remittendo, quum nihil exceperit
et poterit excepisse, ac in beneficiis plenissima sit interpretatio adhibenda,
nec debeat una eademque substantia diverso iure censeri, intellexisse videtur
non solum de decimis possessionum illius temporis, sed futuri. [Sane etc. Porro etc. (cf. c.
6. de cons. et. aff. IV. 14.) Dat. Signiae V. Non. Oct. Pont.
nostr. Ao. XVI. 1213.]
|