CAP.
XXIII.
Ponit
concilium ordinem quatuor patriarchalium sedium, usque ibi: Servata, ubi ponit
tria privilegia ipsarum. Primum, quia dant pallium. Secundum ibi: Dominicae,
quia ante se crucem deferri faciunt, praeterquam in casibus, hic exceptis.
Tertium ibi: In omnibus, quia ad ipsos appellatur. Et in hoc protestatur ibi:
Salvis.
Idem in
concilio generali.
Antiqua
patriarchalium sedium privilegia renovantes, sancta universali synodo
approbante sancimus, ut post Romanam ecclesiam, quae disponente Domino super
omnes alias ordinariae potestatis obtinet principatum, utpote mater universorum
Christi fidelium et magistra, Constantinopolitana primum, Alexandrina secundum,
Antiochena tertium, Hierosolymtana quartum locum obtineant, servata cuilibet
propria dignitate ita, quod, postquam antistites earum a Romano Pontifice
receperint pallium, quod est plenitudinis officii pontificalis insigne,
praestito sibi fidelitatis et obedientiae iuramento, licenter et ipsi suis
suffraganeis pallium largiantur, recipientes pro se professionem canonicam, et
pro Romana ecclesia sponsionem obedientiae ab eisdem. Dominicae vero crucis
vexillum ante se faciant ubique deferri, nisi in urbe Romana, et ubicunque
summus Pontifex praesens exstiterit, aut eius legatus, utens insigniis
apostolicae dignitatis. In omnibus autem provinciis, eorundem iurisdictioni
subiectis, ad eos, quum necesse fuerit, provocetur, salvis appellationibus ad
sedem apostolicam interpositis, quibus est ab omnibus humiliter deferendum.
|