CAP.
XXIV.
Privilegium
religiosis concessum, ut possint sepelire confratres suos tempore interdicti,
intelligitur de illis confratribus, qui, licet maneant in saeculo, obtulerunt
se tamen ordini, mutato habitu saeculari, vel de illis, qui bona sua eis
dederunt usufructu retento. Hoc primo. Privilegium religiosis concessum, quo
eis, venientibus ad locum interdictum, semel in anno aperiantur ecclesiae, ut
celebrentur in eis divina, intelligitur, quod una tantum sola ecclesia
aperiatur in loco. Hoc secundo.
Idem in eodem.
Ut privilegia,
quae quibusdam religiosis [personis]
Romana concessit ecclesia, permaneant inconcussa, quaedam in eisdem
duximus declaranda, ne minus sane intellecta pertrahantur ad abusum, propter
quem possint merito revocari, quia privilegium meretur amittere qui permissa
sibi abutitur potestate. Sane quibusdam regularibus apostolica sedes indulsit,
ut his, qui fraternitatem eorum assumpserint, si forsitan ecclesiae, ad quas
pertinent, a divinis officiis fuerint interdictae, ipsosque mori contigerit,
sepultura ecclesiastica non negetur, nisi excommunicati vel nominatim fuerint
interdicti; suos quoque confratres, quos ecclesiarum praelati apud ecclesias
suas non permiserint sepeliri, nisi excommunicati vel interdicti fuerint
nominatim, ipsi ad ecclesias suas deferant tumulandos. Hoc autem de illis
confratribus intelligimus, vel qui adhuc manentes in saeculo eorum ordini sunt
oblati, mutato habitu saeculari, vel eis, qui bona sua dederant inter vivos,
retento sibi, quamdiu in hoc saeculo vixerint, usufructu; qui tamen sepeliantur
apud ipsorum regularium vel aliorum non interdictas ecclesias, in quibus
elegerint sepulturam, ne, si de quibuslibet ipsorum fraternitatem assumentibus
fuerit intellectum, pro duobus aut tribus denariis annuatim sibi collatis
dissolvatur pariter et vilescat ecclesiastica disciplina; certam tamen et ipsi
remissionem obtineant, ab apostolica sibi sede concessam. Illud etiam, quod
huiusmodi regularibus est indultum, ut, si qui fratrum suorum, qui ab eis missi
fuerint ad recipiendas fraternitates sive collectas, in quamlibet civitatem,
castellum vel vicum advenerint, si forte locus ille a divinis officiis sit
interdictus, in eorum iucundo adventu semel in anno aperiantur ecclesiae, ut
exclusis excommunicatis divina ibidem officia celebrentur, sic intelligi
volumus, quod in eadem civitate, aut castro aut villa una tantum ecclesia
eiusdem ordinis fratribus semel, ut dictum est, aperiatur in anno; quia, licet
pluraliter dictum sit, quod in eorum iucundo adventu ecclesiae aperiantur, non
tamen ad ecclesias eiusdem loci divisim, sed praedictorum locorum coniunctim
sano referendum est intellectu, ne, si hoc modo singulas eiusdem loci
visitarent ecclesias, nimium vilipendi contingeret sententiam interdicti. Qui
vero contra declarationes praedictas quicquam sibi usurpare praesumpserint,
gravi subiaceant ultioni.
|