CAP.
XXVI.
Privilegia non
sunt violanda etiam indirecte. H. d. generaliter.
Honorius III.
Archiepiscopis et Episcopis, in quorum dioecesibus monasteria et prioratus
Cluniacensi monasterio subiecta consistunt.
Quanto amplius
(Et infra:) Sane dilecti
filii abbas et conventus Cluniacensis gravem nobis querimoniam obtulerunt, quod
quidam vestrum et vestrorum officiales, quum in eos et sui ordinis monachos non
possint excommunicationis et interdicti proferre sententias, eo, quod super hoc
apostolicae sedis privilegiis sunt muniti, in eos, qui molunt in molendinis vel
coquunt in furnis eorum, quicquid vendendo seu emendo aut alias eis
communicant, sententias proferunt memoratas, et sic apostolicorum privilegiorum
non vim et potestatem, sed sola verba servantes, dicti ordinis monachos
quodammodo excommunicant, dum eis alios communicare non sinunt. Ex quo illud
etiam evenit inconveniens, ut ipsi monachi, quantum ad hoc, iudicentur iudicio
Iudaeorum, et qui eis communicant in praedictis maiorem excommunicationem
incurrant, quam etiam excommunicatis communicando fuerint incursuri. Nolentes
igitur haec crebris ad nos clamoribus iam perlata ulterius sub dissimulatione
transire, vobis universis et singulis mandamus, quatenus huiusmodi sententias
in fraudem privilegiorum nostrorum de cetero non feratis, quia, si super hoc ad
nos denuo clamor adscenderit, non poterimus conniventibus oculis pertransire,
quin promulgatores talium sententiarum severitate debita castigemus.
|