CAP.
XXX.
Privilegiati,
ut ubique possint cum altari viatico celebrare, hoc possunt sine licentia
praelatorum.
Idem.
In his, quae
ad cultum divinum facere dignoscuntur, non maligna, sed benigna esset potius
interpretatio facienda. Unde mirari compellimur, quod, quum fratribus Praedicatoribus
et Minoribus duximus indulgendum, ut, ubicunque fuerint, sine parochialis iuris
praeiudicio cum altari valeant viatico celebrare, quidam, sicut nuper fuit
propositum coram nobis, nimis
stricte interpretando indulgentiam nostram, nituntur asserere, quod per eam
praedicti fratres praeter episcoporum, abbatum et aliorum praelatorum assensum facere hoc non
possint, propter quod eos celebrare iuxta indulgentiam apostolicam non
permittunt. Quum autem, si res taliter se haberet, nihil eis conferret memorata
indulgentia, sine qua id episcopis et aliis praelatis annuentibus liceret eisdem: fraternitati tuae
mandamus, quatenus interpretatione huiusmodi reprobata, dum tamen ab aliis,
quae iure parochiali proveniunt se
prorsus abstineant, datam eis sic licentiam celebrandi auctoritate
nostra non differas publicare, ita, quod dicti fratres aliquam ex indulgentia
nostra videantur in hoc gratiam consecuti. [Dat. Reate V. Kal. Sept. Ao. XX. 1225.]
|